click any word!
Atlās intereā abierat et ad hortum Hesperidum, quī pauca mīlia passuum aberat, sē quam celerrimē contulerat. Eō cum vēnisset, causam veniendī exposuit et fīliās suās vehementer hortātus est ut pōma trāderent. Illae diū haerēbant; nōlēbant enim hōc facere, quod ab ipsā Iūnōne (ita ut ante dictum est) hōc mūnus accēpissent. Atlās tamen aliquandō iīs persuāsit ut sibi pārērent, et pōma ad Herculem rettulit. Herculēs intereā cum plūrīs diēs exspectāvisset neque ūllam fāmam dē reditū Atlantis accēpisset, hāc morā graviter commōtus est. Tandem quīntō diē Atlantem vīdit redeuntem, et mox māgnō cum gaudiō pōma accēpit; tum, postquam grātiās prō tantō beneficiō ēgit, ad Graeciam proficīscī mātūrāvit.