antiq Logoantiq
Reading
antiQ Logo
click any word!
Atlās autem Herculī māximē prōdesse potuit; ille enim cum ipse esset pater Hesperidum, certō scīvit quō in locō esset hortus. Postquam igitur audīvit quam ob causam Herculēs vēnisset, "Ipse," inquit, "ad hortum ībō et fīliābus meīs persuādēbō ut pōma suā sponte trādant." Herculēs cum haec audīret, māgnopere gāvīsus est; vim enim adhibēre nōluit, sī rēs aliter fierī posset. Cōnstituit igitur oblātum auxilium accipere. Atlās tamen postulāvit ut, dum ipse abesset, Herculēs caelum umerīs sustinēret. Hōc autem negōtium Herculēs libenter suscēpit, et quamquam rēs erat summī labōris, tōtum pondus caelī continuōs complūrīs diēs sōlus sustinēbat.

Build a Latin vocabulary that sticks.

Sign up to remember every word you learn — across 50,000+ lemmas in Caesar, Vergil, Cicero, and more.

I’m Baris, and I’m trying to improve antiq. .