click any word!
Herculēs quamquam quiētem vehementer cupiēbat, tamen Eurystheō pārēre cōnstituit, et simul ac iūssa ēius accēpit, proficīscī mātūrāvit. Ā multīs mercātōribus quaesīverat quō in locō Hesperidēs habitārent, nihil tamen certum reperīre potuerat. Frūstrā per multās terrās iter fēcit et multa perīcula subiit; tandem, cum in hīs itineribus tōtum annum cōnsūmpsisset, ad extrēmam partem orbis terrārum, quae proxima est Ōceanō, pervēnit. Hīc stābat vir quīdam, nomine Atlās, ingentī māgnitūdine corporis, quī caelum (ita trāditum est) umerīs suīs sustinēbat, nē in terram dēcideret. Herculēs tantās vīrīs māgnopere mīrātus statim in conloquium cum Atlante vēnit, et cum causam itineris docuisset, auxilium ab eō petiit.