antiq Logoantiq
Reading
antiQ Logo
click any word!
Eurystheus postquam bovēs Gēryonis accēpit, labōrem ūndecimum Herculī imposuit, graviōrem quam quōs suprā nārrāvimus. Mandāvit enim eī ut aurea pōma ex hortō Hesperidum auferret. Hesperidēs autem nymphae erant quaedam fōrmā praestantissimā, quae in terrā longinquā habitābant, et quibus aurea quaedam pōma ā Iūnōne commissa erant. Multī hominēs aurī cupiditāte inductī haec pōma auferre iam anteā cōnātī erant. Rēs tamen difficillima erat, namque hortus in quō pōma erant mūrō ingentī undique circumdatus erat; praetereā dracō quīdam cui centum erant capita portam hortī dīligenter custōdiēbat. Opus igitur quod Eurystheus Herculī imperāverat erat summae difficultātis, nōn modo ob causās quās memorāvimus, sed etiam quod Herculēs omnīnō īgnōrābat quō in locō hortus ille situs esset.

Build a Latin vocabulary that sticks.

Sign up to remember every word you learn — across 50,000+ lemmas in Caesar, Vergil, Cicero, and more.

I’m Baris, and I’m trying to improve antiq. .