click any word!
Posterō diē simul atque ē somnō excitātus est, Herculēs fūrtum animadvertit et bovēs āmissōs omnibus locīs quaerēbat. Hōs tamen nūsquam reperīre poterat, nōn modo quod locī nātūram īgnōrābat, sed quod vestīgiīs falsīs dēceptus est. Tandem cum māgnam partem diēī frūstrā cōnsūmpsisset, cum reliquīs bōbus prōgredī cōnstituit. At dum proficīscī parat, ūnus ē bōbus quōs sēcum habuit mūgīre coepit. Subitō iī quī in spēluncā inclūsī erant mūgītum reddidērunt, et hōc modō Herculem certiōrem fēcērunt quō in locō cēlātī essent. Ille vehementer īrātus ad spēluncam quam celerrimē sē contulit, ut praedam reciperet. At Cācus saxum ingēns ita dēiēcerat ut aditus spēluncae omnīnō obstruerētur.