antiq Logoantiq
Reading
antiQ Logo
click any word!
Brevī tempore ad flūmen Tiberim vēnit. Tum tamen nūlla erat urbs in eō locō, Rōma enim nōndum condita erat. Herculēs itinere fessus cōnstituit ibi paucōs diēs morārī, ut sē ex labōribus recreāret. Haud procul ā valle ubi bovēs pāscēbantur spēlunca erat, in quā Cācus, horribile mōnstrum, tum habitābat. Hīc speciem terribilem praebēbat, nōn modo quod ingentī māgnitūdine corporis erat, sed quod īgnem ex ōre exspīrābat. Cācus autem dē adventū Herculis fāmam accēperat; noctū igitur vēnit, et dum Herculēs dormit, quattuor pulcherrimōrum boum abripuit. Hōs caudīs in spēluncam trāxit, nē Herculēs ē vestīgiīs cōgnōscere posset quō in locō cēlātī essent.

Build a Latin vocabulary that sticks.

Sign up to remember every word you learn — across 50,000+ lemmas in Caesar, Vergil, Cicero, and more.

I’m Baris, and I’m trying to improve antiq. .