click any word!
Postquam Ligurēs hōc modō superātī sunt, Herculēs quam celerrimē prōgressus est et post paucōs diēs ad Alpīs pervēnit. Necesse erat hās trānsīre, ut in Ītaliam bovēs ageret; rēs tamen summae erat difficultātis. Hī enim montēs, quī ūlteriōrem ā citeriōre Galliā dīvidunt, nive perennī sunt tēctī; quam ob causam neque frūmentum neque pābulum in hīs regiōnibus invenīrī potest. Herculēs igitur antequam ascendere coepit, māgnam cōpiam frūmentī et pābulī comparāvit et hōc commeātū bovēs onerāvit. Postquam in hīs rēbus trīs diēs cōnsūmpserat, quartō diē profectus est, et contrā omnium opīniōnem bovēs incolumīs in Ītaliam trādūxit.