antiq Logoantiq
Reading
antiQ Logo
click any word!
Tum Herculēs bovēs per Hispāniam et Liguriam compellere cōnstituit; postquam igitur omnia parāta sunt, bovēs ex īnsulā ad continentem trānsportāvit. Ligurēs autem, gēns bellicōsissima, dum ille per fīnīs eōrum iter facit, māgnās cōpiās coēgērunt atque eum longius prōgredī prohibēbant. Herculēs māgnam difficultātem habēbat, barbarī enim in locīs superiōribus cōnstiterant et saxa tēlaque in eum coniciēbant. Ille quidem paene omnem spem salūtis dēposuerat, sed tempore opportūnissimō Iuppiter imbrem lapidum ingentium ē caelō dēmīsit. Hī tantā vī cecidērunt ut māgnum numerum Ligurum occīderint; ipse tamen Herculēs (ut in tālibus rēbus accidere cōnsuēvit) nihil incommodī cēpit.

Build a Latin vocabulary that sticks.

Sign up to remember every word you learn — across 50,000+ lemmas in Caesar, Vergil, Cicero, and more.

I’m Baris, and I’m trying to improve antiq. .