click any word!
Dum hīc morātur, Herculēs māgnum incommodum ex calōre sōlis accipiēbat; tandem igitur īrā commōtus arcum suum intendit et sōlem sagittīs petiit. Sōl tamen audāciam virī tantum admīrātus est ut lintrem auream eī dederit. Herculēs hōc dōnum libentissimē accēpit, nūllam enim nāvem in hīs regiōnibus invenīre potuerat. Tum lintrem dēdūxit, et ventum nactus idōneum post breve tempus ad īnsulam pervēnit. Ubi ex incolīs cōgnōvit quō in locō bovēs essent, in eam partem statim profectus est et ā rēge Gēryone postulāvit ut bovēs sibi trāderentur. Cum tamen ille hōc facere nōllet, Herculēs et rēgem ipsum et Eurytiōnem, quī erat ingentī māgnitūdine corporis, interfēcit.