antiq Logoantiq
Reading
antiQ Logo
click any word!
Tum vērō missus est Herculēs ad īnsulam Erythīam, ut bovēs Gēryonis arcesseret. Rēs erat summae difficultātis, quod bovēs ā quōdam Eurytiōne et ā cane bicipite custōdiēbantur. Ipse autem Gēryōn speciem horribilem praebēbat; tria enim corpora inter sē coniūncta habēbat. Herculēs tamen etsī intellegēbat quantum perīculum esset, negōtium suscēpit; ac postquam per multās terrās iter fēcit, ad eam partem Libyae pervēnit quae Eurōpae proxima est. Ibi in utrōque lītore fretī quod Eurōpam ā Libyā dīvidit columnās cōnstituit, quae posteā Herculis Columnae appellābantur.

Build a Latin vocabulary that sticks.

Sign up to remember every word you learn — across 50,000+ lemmas in Caesar, Vergil, Cicero, and more.

I’m Baris, and I’m trying to improve antiq. .