click any word!
Lāomedōn, cum hōc respōnsum renūntiātum esset, māgnum dolōrem percēpit; sed tamen, ut cīvīs suōs tantō perīculō līberāret, ōrāculō pārēre cōnstituit et diem sacrificiō dīxit. Sed sīve cāsū sīve cōnsiliō deōrum Herculēs tempore opportūnissimō Trōiam attigit; ipsō enim temporis punctō quō puella catēnīs vincta ad lītus dēdūcēbātur ille nāvem appulit. Herculēs ē nāvī ēgressus dē rēbus quae gerēbantur certior factus est; tum īrā commōtus ad rēgem sē contulit et auxilium suum obtulit. Cum rēx libenter eī concessisset ut, sī posset, puellam līberāret, Herculēs mōnstrum interfēcit; et puellam, quae iam omnem spem salūtis dēposuerat, incolumem ad patrem redūxit. Lāomedōn māgnō cum gaudiō fīliam suam accēpit, et Herculī prō tantō beneficiō meritam grātiam rettulit.