antiq Logoantiq
Reading
antiQ Logo
click any word!
Diū et ācriter pūgnātum est; tandem tamen ad sōlis occāsum tanta commūtātiō rērum facta est ut mulierēs terga verterent et fugā salūtem peterent. Multae autem vulneribus dēfessae dum fugiunt captae sunt, in quō numerō ipsa erat Hippolytē. Herculēs summam clēmentiam praestitit, et postquam balteum accēpit, lībertātem omnibus captīvīs dedit. Tum vērō sociōs ad mare redūxit, et quod nōn multum aestātis supererat, in Graeciam proficīscī mātūrāvit. Nāvem igitur cōnscendit, et tempestātem idōneam nactus statim solvit; antequam tamen in Graeciam pervēnit, ad urbem Trōiam nāvem appellere cōnstituit, frūmentum enim quod sēcum habēbat iam dēficere coeperat.

Build a Latin vocabulary that sticks.

Sign up to remember every word you learn — across 50,000+ lemmas in Caesar, Vergil, Cicero, and more.

I’m Baris, and I’m trying to improve antiq. .