antiq Logoantiq
Reading
antiQ Logo
click any word!
Palūs erat nōn māgna inter duo exercitūs; neutrī tamen initium trānseundī facere volēbant. Tandem Herculēs sīgnum dedit, et ubi palūdem trānsiit, proelium commīsit. Amāzonēs impetum virōrum fortissimē sustinuērunt, et contrā opīniōnem omnium tantam virtūtem praestitērunt ut multōs eōrum occīderint, multōs etiam in fugam coniēcerint. Virī enim novō genere pūgnae perturbābantur nec māgnam virtūtem praestābant. Herculēs autem cum haec vidēret, dē suīs fortūnīs dēspērāre coepit. Mīlitēs igitur vehementer cohortātus est ut prīstinae virtūtis memoriam retinērent neu tantum dēdecus admitterent, hostiumque impetum fortiter sustinērent; quibus verbīs animōs omnium ita ērēxit ut multī etiam quī vulneribus cōnfectī essent proelium sine morā redintegrārent.

Build a Latin vocabulary that sticks.

Sign up to remember every word you learn — across 50,000+ lemmas in Caesar, Vergil, Cicero, and more.

I’m Baris, and I’m trying to improve antiq. .