antiq Logoantiq
Reading
antiQ Logo
click any word!
Hīs virīs Herculēs persuāsit, postquam causam itineris exposuit, ut sēcum iter facerent. Tum cum iīs quibus persuāserat nāvem cōnscendit, et cum ventus idōneus esset, post paucōs diēs ad ōstium flūminis Thermōdontis appulit. Postquam in fīnīs Amāzonum vēnit, nūntium ad Hippolytam mīsit, quī causam veniendī docēret et balteum pōsceret. Ipsa Hippolytē balteum trādere volēbat, quod dē Herculis virtūte fāmam accēperat; reliquae tamen Amāzonēs eī persuāsērunt ut negāret. At Herculēs, cum haec nūntiāta essent, bellī fortūnam temptāre cōnstituit. Proximō igitur diē cum cōpiās ēdūxisset, locum idōneum dēlēgit et hostīs ad pūgnam ēvocāvit. Amāzonēs quoque cōpiās suās ex castrīs ēdūxērunt et nōn māgnō intervāllō ab Hercule aciem īnstrūxērunt.

Build a Latin vocabulary that sticks.

Sign up to remember every word you learn — across 50,000+ lemmas in Caesar, Vergil, Cicero, and more.

I’m Baris, and I’m trying to improve antiq. .