click any word!
Postquam ex īnsulā Crētā rediit, Herculēs ab Eurystheō in Thrāciam missus est, ut equōs Diomēdis redūceret. Hī equī carne hominum vēscēbantur; Diomēdēs autem, vir crūdēlissimus, illīs obiciēbat peregrīnōs omnīs quī in eam regiōnem vēnerant. Herculēs igitur māgnā celeritāte in Thrāciam contendit et ab Diomēde postulāvit ut equī sibi trāderentur. Cum tamen ille hōc facere nōllet, Herculēs īrā commōtus rēgem interfēcit et cadāver ēius equīs obicī iussit. Ita mīra rērum commūtātiō facta est; is enim quī anteā multōs cum cruciātū necāverat ipse eōdem suppliciō necātus est. Cum haec nūntiāta essent, omnēs quī eam regiōnem incolēbant māximā laetitiā adfectī sunt et Herculī meritam grātiam referēbant. Nōn modo māximīs honōribus et praemiīs eum decorāvērunt sed ōrābant etiam ut rēgnum ipse susciperet. Ille tamen hōc facere nōlēbat, et cum ad mare rediisset, nāvem occupāvit. Ubi omnia ad nāvigandum parāta sunt, equōs in nāvī conlocāvit; deinde, cum idōneam tempestātem nactus esset, sine morā ē portū solvit, et paulō post equōs in lītus Argolicum exposuit.