antiq Logoantiq
Reading
antiQ Logo
click any word!
Post paucōs diēs Herculēs ad oppidum Stymphālum iter fēcit; imperāverat enim eī Eurystheus ut avīs Stymphālidēs necāret. Hae avēs rōstra aēnea habēbant et carne hominum vēscēbantur. Ille postquam ad locum pervēnit, lacum vīdit; in hōc autem lacū, quī nōn procul erat ab oppidō, avēs habitābant. Nūlla tamen dabātur appropinquandī facultās; lacus enim nōn ex aquā sed ē līmō cōnstitit. Herculēs igitur neque pedibus neque lintre prōgredī potuit. Ille cum māgnam partem diēī frūstrā cōnsūmpsisset, hōc cōnātū dēstitit et ad Volcānum sē contulit, ut auxilium ab eō peteret. Volcānus (quī ab fabrīs māximē colēbātur) crepundia quae ipse ex aere fabricātus erat Herculī dedit. Hīs Herculēs tam ācrem crepitum fēcit ut avēs perterritae āvolārent. Ille autem, dum āvolant, māgnum numerum eārum sagittīs trānsfīxit.

Build a Latin vocabulary that sticks.

Sign up to remember every word you learn — across 50,000+ lemmas in Caesar, Vergil, Cicero, and more.

I’m Baris, and I’m trying to improve antiq. .