click any word!
Postquam reliquī fūgērunt, Pholus ex spēluncā ēgressus est, et corpora spectābat eōrum quī sagittīs interfectī erant. Māgnopere autem mīrātus est quod tam levī vulnere exanimātī erant, et causam ēius reī quaerēbat. Adiit igitur locum ubi cadāver cūiusdam centaurī iacēbat, et sagittam ē vulnere trāxit. Haec tamen sīve cāsū sīve cōnsiliō deōrum ē manibus ēius lapsa est, et pedem leviter vulnerāvit. Ille extemplō dolōrem gravem per omnia membra sēnsit, et post breve tempus vī venēnī exanimātus est. Mox Herculēs, quī reliquōs centaurōs secūtus erat, ad spēluncam rediit, et māgnō cum dolōre Pholum mortuum vīdit. Multīs cum lacrimīs corpus amīcī ad sepultūram dedit; tum, postquam alterum pōculum vīnī exhausit, somnō sē dedit.