antiq Logoantiq
Reading
antiQ Logo
click any word!
Simul atque amphora aperta est, odor iūcundissimus undique diffūsus est; vīnum enim suāvissimum erat. Centaurī nōtum odōrem sēnsērunt et omnēs ad locum convēnērunt. Ubi ad spēluncam pervēnērunt, māgnopere īrātī erant quod Herculem bibentem vīdērunt. Tum arma rapuērunt et Pholum interficere volēbant. Herculēs tamen in aditū spēluncae cōnstitit et impetum eōrum fortissimē sustinēbat. Facēs ārdentīs in eōs coniēcit; multōs etiam sagittīs suīs vulnerāvit. Hae autem sagittae eaedem erant quae sanguine Hydrae ōlim imbūtae erant. Omnēs igitur quōs ille sagittīs vulnerāverat venēnō statim absūmptī sunt; reliquī autem ubi hōc vīdērunt, terga vertērunt et fugā salūtem petiērunt.

Build a Latin vocabulary that sticks.

Sign up to remember every word you learn — across 50,000+ lemmas in Caesar, Vergil, Cicero, and more.

I’m Baris, and I’m trying to improve antiq. .