click any word!
Dē quartō labōre, quem suprā nārrāvimus, haec etiam trāduntur. Herculēs dum iter in Arcadiam facit, ad eam regiōnem vēnit quam centaurī incolēbant. Cum nox iam appeteret, ad spēluncam dēvertit in quā centaurus quīdam, nōmine Pholus, habitābat. Ille Herculem benīgnē excēpit et cēnam parāvit. At Herculēs postquam cēnāvit, vīnum ā Pholō postulāvit. Erat autem in spēluncā māgna amphora vīnō optimō replēta, quam centaurī ibi dēposuerant. Pholus igitur hōc vīnum dare nōlēbat, quod reliquōs centaurōs timēbat; nūllum tamen vīnum praeter hōc in spēluncā habēbat. "Hōc vīnum," inquit, "mihi commissum est. Sī igitur hōc dabō, centaurī mē interficient." Herculēs tamen eum inrīsit, et ipse pōculum vīnī dē amphorā hausit.