click any word!
Tum vērō iūssus est Herculēs aprum quendam capere quī illō tempore agrōs Erymanthiōs vāstābat et incolās hūius regiōnis māgnopere terrēbat. Herculēs rem suscēpit et in Arcadiam profectus est. Postquam in silvam paulum prōgressus est, aprō occurrit. Ille autem simul atque Herculem vīdit, statim refūgit; et timōre perterritus in altam fossam sē prōiēcit. Herculēs igitur laqueum quem attulerat iniēcit, et summā cum difficultāte aprum ē fossā extrāxit. Ille etsī fortiter repūgnābat, nūllō modō sē līberāre potuit; et ab Hercule ad Eurystheum vīvus relātus est.