click any word!
Postquam Eurystheō caedēs Hydrae nūntiāta est, māgnus timor animum ēius occupāvit. Iussit igitur Herculem cervum quendam ad sē referre; nōluit enim virum tantae audāciae in urbe retinēre. Hīc autem cervus, cūius cornua aurea fuisse trāduntur, incrēdibilī fuit celeritāte. Herculēs igitur prīmō vestīgiīs eum in silvā persequēbātur; deinde ubi cervum ipsum vīdit, omnibus vīribus currere coepit. Ūsque ad vesperum currēbat, neque nocturnum tempus sibi ad quiētem relinquēbat, frūstrā tamen; nūllō enim modō cervum cōnsequī poterat. Tandem postquam tōtum annum cucurrerat (ita trāditur), cervum cursū exanimātum cēpit, et vīvum ad Eurystheum rettulit.