click any word!
Paulō post iūssus est ab Eurystheō Hydram necāre. Hōc autem mōnstrum erat cui novem erant capita. Herculēs igitur cum amīcō Iolāō profectus est ad palūdem Lernaeam, in quā Hydra habitābat. Mox mōnstrum invēnit, et quamquam rēs erat māgnī perīculī, collum ēius sinistrā prehendit. Tum dextrā capita novem abscīdere coepit; quotiēns tamen hōc fēcerat, nova capita exoriēbantur. Diū frūstrā labōrābat; tandem hōc cōnātū dēstitit. Deinde arborēs succīdere et īgnem accendere cōnstituit. Hōc celeriter fēcit, et postquam līgna īgnem comprehendērunt, face ārdente colla adūssit, unde capita exoriēbantur. Nec tamen sine māgnō labōre haec fēcit; vēnit enim auxiliō Hydrae cancer ingēns, quī, dum Herculēs capita abscīdit, crūra ēius mordēbat. Postquam mōnstrum tālī modō interfēcit, sagittās suās sanguine ēius imbuit, itaque mortiferās reddidit.