antiq Logoantiq
Reading
antiQ Logo
click any word!
Prīmum ab Eurystheō iūssus est Herculēs leōnem occīdere quī illō tempore vallem Nemeaeam reddēbat īnfēstam. In silvās igitur in quibus leō habitābat statim sē contulit. Mox feram vīdit, et arcum, quem sēcum attulerat, intendit; ēius tamen pellem, quae dēnsissima erat, trāicere nōn potuit. Tum clāvā māgnā quam semper gerēbat leōnem percussit, frūstrā tamen; neque enim hōc modō eum occīdere potuit. Tum dēmum collum mōnstrī bracchiīs suīs complexus est et faucīs ēius omnibus vīribus compressit. Hōc modō leō brevī tempore exanimātus est; nūlla enim respīrandī facultās eī dabātur. Tum Herculēs cadāver ad oppidum in umerīs rettulit; et pellem, quam dētrāxerat, posteā prō veste gerēbat. Omnēs autem quī eam regiōnem incolēbant, ubi fāmam dē morte leōnis accēpērunt, vehementer gaudēbant et Herculem māgnō honōre habēbant.

Build a Latin vocabulary that sticks.

Sign up to remember every word you learn — across 50,000+ lemmas in Caesar, Vergil, Cicero, and more.

I’m Baris, and I’m trying to improve antiq. .