antiq Logoantiq
Reading
antiQ Logo
click any word!
Ubi Herculēs fīnem fēcit, Pȳthia prīmō tacēbat; tandem tamen iussit eum ad urbem Tīryntha īre, et Eurystheī rēgis omnia imperāta facere. Herculēs ubi haec audīvit, ad urbem illam contendit, et Eurystheō rēgī sē in servitūtem trādidit. Duodecim annōs crūdēlissimō Eurystheō serviēbat, et duodecim labōrēs, quōs ille imperāverat, cōnfēcit; hōc enim ūnō modō tantum scelus expiārī potuit. Dē hīs labōribus plūrima ā poētīs scrīpta sunt. Multa tamen quae poētae nārrant vix crēdibilia sunt.

Build a Latin vocabulary that sticks.

Sign up to remember every word you learn — across 50,000+ lemmas in Caesar, Vergil, Cicero, and more.

I’m Baris, and I’m trying to improve antiq. .