antiq Logoantiq
Reading
antiQ Logo
click any word!
Herculēs tantum scelus expiāre māgnopere cupiēbat. Cōnstituit igitur ad ōrāculum Delphicum īre; hōc enim ōrāculum erat omnium celeberrimum. Ibi templum erat Apollinis plūrimīs dōnīs ōrnātum. Hōc in templō sedēbat fēmina quaedam, nōmine Pȳthia et cōnsilium dabat iīs quī ad ōrāculum veniēbant. Haec autem fēmina ab ipsō Apolline docēbātur, et voluntātem deī hominibus ēnūntiābat. Herculēs igitur, quī Apollinem praecipuē colēbat, hūc vēnit. Tum rem tōtam exposuit, neque scelus cēlāvit.

Build a Latin vocabulary that sticks.

Sign up to remember every word you learn — across 50,000+ lemmas in Caesar, Vergil, Cicero, and more.

I’m Baris, and I’m trying to improve antiq. .