antiq Logoantiq
Reading
antiQ Logo
click any word!
Post hōc proelium Herculēs cōpiās suās ad urbem redūxit. Omnēs Thēbānī propter victōriam māximē gaudēbant; Creōn autem māgnīs honōribus Herculem decorāvit, atque fīliam suam eī in mātrimōnium dedit. Herculēs cum uxōre suā beātam vītam agēbat; sed post paucōs annōs subitō in furōrem incidit, atque līberōs suōs ipse suā manū occīdit. Post breve tempus ad sānitātem reductus est, et propter hōc facinus māgnō dolōre adfectus est; mox ex urbe effūgit et in silvās sē recēpit. Nōlēbant enim cīvēs sermōnem cum eō habēre.

Build a Latin vocabulary that sticks.

Sign up to remember every word you learn — across 50,000+ lemmas in Caesar, Vergil, Cicero, and more.

I’m Baris, and I’m trying to improve antiq. .