antiq Logoantiq
Reading
antiQ Logo
click any word!
Ergīnus, rēx Minyārum, ob haec vehementer īrātus statim cum omnibus cōpiīs in fīnīs Thēbānōrum contendit. Creōn adventum ēius per explōrātōrēs cōgnōvit. Ipse tamen pūgnāre nōluit, nam māgnō timōre adfectus erat; Thēbānī igitur Herculem imperātōrem creāvērunt. Ille nūntiōs in omnīs partīs dīmīsit, et cōpiās coēgit; tum proximō diē cum māgnō exercitū profectus est. Locum idōneum dēlēgit et aciem īnstrūxit. Tum Thēbānī ē superiōre locō impetum in hostīs fēcērunt. Illī autem impetum sustinēre nōn potuērunt; itaque aciēs hostium pulsa est atque in fugam conversa.

Build a Latin vocabulary that sticks.

Sign up to remember every word you learn — across 50,000+ lemmas in Caesar, Vergil, Cicero, and more.

I’m Baris, and I’m trying to improve antiq. .