click any word!
Herculēs iam adulēscēns Thēbīs habitābat. Rēx Thēbārum, vir īgnāvus, Creōn appellābātur. Minyae, gēns bellicōsissima, Thēbānīs fīnitimī erant. Lēgātī autem ā Minyīs ad Thēbānōs quotannīs mittēbantur; hī Thēbās veniēbant et centum bovēs postulābant. Thēbānī enim ōlim ā Minyīs superātī erant; tribūta igitur rēgī Minyārum quotannīs pendēbant. At Herculēs cīvīs suōs hōc stīpendiō līberāre cōnstituit; lēgātōs igitur comprehendit, atque aurīs eōrum abscīdit. Lēgātī autem apud omnīs gentīs sānctī habentur.