antiq Logoantiq
Reading
antiQ Logo
click any word!
Dē Hercule haec etiam inter alia nārrantur. Ōlim dum iter facit, in fīnīs Aegyptiōrum vēnit. Ibi rēx quīdam, nōmine Būsīris, illō tempore rēgnābat; hīc autem vir crūdēlissimus hominēs immolāre cōnsuēverat. Herculem igitur corripuit et in vincula coniēcit. Tum nūntiōs dīmīsit et diem sacrificiō ēdīxit. Mox ea diēs appetēbat, et omnia rīte parāta sunt. Manūs Herculis catēnīs ferreīs vinctae sunt, et mola salsa in caput ēius īnspersa est. Mōs enim erat apud antīquōs salem et fār capitibus victimārum impōnere. Iam victima ad āram stābat; iam sacerdōs cultrum sūmpserat. Subitō tamen Herculēs māgnō cōnātū vincula perrūpit; tum īctū sacerdōtem prōstrāvit; alterō rēgem ipsum occīdit.

Build a Latin vocabulary that sticks.

Sign up to remember every word you learn — across 50,000+ lemmas in Caesar, Vergil, Cicero, and more.

I’m Baris, and I’m trying to improve antiq. .