click any word!
Herculēs ā puerō corpus suum dīligenter exercēbat; māgnam partem diēī in palaestrā cōnsūmēbat; didicit etiam arcum intendere et tēla conicere. Hīs exercitātiōnibus vīrēs ēius cōnfīrmātae sunt. In mūsicā etiam ā Linō centaurō ērudiēbātur (centaurī autem equī erant sed caput hominis habēbant); huic tamen artī minus dīligenter studēbat. Hīc Linus Herculem ōlim obiūrgābat, quod nōn studiōsus erat; tum puer īrātus citharam subitō rapuit, et omnibus vīribus caput magistrī īnfēlīcis percussit. Ille īctū prōstrātus est, et paulō post ē vītā excessit, neque quisquam posteā id officium suscipere voluit.