click any word!
Herculēs, Alcmēnae fīlius, ōlim in Graeciā habitābat. Hīc omnium hominum validissimus fuisse dīcitur. At Iūnō, rēgīna deōrum, Alcmēnam ōderat et Herculem adhūc īnfantem necāre voluit. Mīsit igitur duās serpentīs saevissimās; hae mediā nocte in cubiculum Alcmēnae vēnērunt, ubi Herculēs cum frātre suō dormiēbat. Nec tamen in cūnīs, sed in scūtō māgnō cubābant. Serpentēs iam appropinquāverant et scūtum movēbant; itaque puerī ē somnō excitātī sunt.