click any word!
Perseus postquam ad lītus dēscendit, prīmum tālāria exuit; tum ad rūpem vēnit ubi Andromeda vincta erat. Ea autem omnem spem salūtis dēposuerat, et ubi Perseus adiit, terrōre paene exanimāta erat. Ille vīncula statim solvit, et puellam patrī reddidit. Cēpheus ob hanc rem māximō gaudiō adfectus est. Meritam grātiam prō tantō beneficiō Perseō rettulit; praetereā Andromedam ipsam eī in mātrimōnium dedit. Ille libenter hōc dōnum accēpit et puellam dūxit. Paucōs annōs cum uxōre suā in eā regiōne habitābat, et in māgnō honōre erat apud omnīs Aethiopēs. Māgnopere tamen mātrem suam rūrsus vidēre cupiēbat. Tandem igitur cum uxōre suā ē rēgnō Cēpheī discessit.