click any word!
Post haec Perseus in fīnīs Aethiopum vēnit. Ibi Cēpheus quīdam illō tempore rēgnābat. Hīc Neptūnum, maris deum, ōlim offenderat; Neptūnus autem mōnstrum saevissimum mīserat. Hōc cottīdiē ē marī veniēbat et hominēs dēvorābat. Ob hanc causam pavor animōs omnium occupāverat. Cēpheus igitur ōrāculum deī Hammōnis cōnsuluit, atque ā deō iūssus est fīliam mōnstrō trādere. Ēius autem fīlia, nomine Andromeda, virgō fōrmōsissima erat. Cēpheus ubi haec audīvit, māgnum dolōrem percēpit. Volēbat tamen cīvīs suōs ē tantō perīculō extrahere, atque ob eam causam imperāta Hammōnis facere cōnstituit.