click any word!
Rēs difficillima erat caput Gorgonis abscīdere; ēius enim cōnspectū homines in saxum vertēbantur. Propter hanc causam Minerva speculum Perseō dederat. Ille igitur tergum vertit, et in speculum īnspiciēbat; hōc modō ad locum vēnit ubi Medūsa dormiēbat. Tum falce suā caput ēius ūnō īctū abscīdit. Cēterae Gorgonēs statim ē somnō excitātae sunt, et ubi rem vīdērunt, īrā commōtae sunt. Arma rapuērunt, et Perseum occīdere volēbant. Ille autem dum fugit, galeam magicam induit; et ubi hōc fēcit, statim ē cōnspectū eārum ēvāsit.