antiq Logoantiq
Reading
antiQ Logo
click any word!
Perseus igitur multōs annōs ibi habitābat, et cum mātre suā vītam beātam agēbat. At Polydectēs Danaēn māgnopere amābat, atque eam in mātrimōnium dūcere volēbat. Hōc tamen cōnsilium Perseō minimē grātum erat. Polydectēs igitur Perseum dīmittere cōnstituit. Tum iuvenem ad sē vocāvit et haec dīxit: "Turpe est hanc īgnāvam vītam agere; iam dūdum tū adulēscēns es. Quō ūsque hīc manēbis? Tempus est arma capere et virtūtem praestāre. Hinc abī, et caput Medūsae mihi refer."

Build a Latin vocabulary that sticks.

Sign up to remember every word you learn — across 50,000+ lemmas in Caesar, Vergil, Cicero, and more.

I’m Baris, and I’m trying to improve antiq. .