antiq Logoantiq
Reading
antiQ Logo
click any word!
Iuppiter tamen haec omnia vīdit, et fīlium suum servāre cōnstituit. Tranquillum igitur fēcit mare, et arcam ad īnsulam Serīphum perdūxit. Hūius īnsulae Polydectēs tum rēx erat. Postquam arca ad lītus appulsa est, Danaē in harēnā quiētem capiēbat. Post breve tempus ā piscātōre quōdam reperta est, et ad domum rēgis Polydectis adducta est. Ille mātrem et puerum benīgnē excēpit, et iīs sēdem tūtam in fīnibus suīs dedit. Danaē hōc dōnum libenter accēpit, et prō tantō beneficiō rēgī grātiās ēgit.

Build a Latin vocabulary that sticks.

Sign up to remember every word you learn — across 50,000+ lemmas in Caesar, Vergil, Cicero, and more.

I’m Baris, and I’m trying to improve antiq. .