antiq Logoantiq
Reading
antiQ Logo
click any word!
Post haec Perseus cum uxōre suā ad urbem Acrisī rediit. Ille autem ubi Perseum vīdit, māgnō terrōre adfectus est; nam propter ōrāculum istud nepōtem suum adhūc timēbat. In Thessaliam igitur ad urbem Lārīsam statim refūgit, frūstrā tamen; neque enim fātum suum vītāvit. Post paucōs annōs rēx Lārīsae lūdōs māgnōs fēcit; nūntiōs in omnīs partīs dīmīserat et diem ēdīxerat. Multī ex omnibus urbibus Graeciae ad lūdōs convēnērunt. Ipse Perseus inter aliōs certāmen discōrum iniit. At dum discum conicit, avum suum cāsū occīdit; Acrisius enim inter spectātōrēs ēius certāminis forte stābat.

Build a Latin vocabulary that sticks.

Sign up to remember every word you learn — across 50,000+ lemmas in Caesar, Vergil, Cicero, and more.

I’m Baris, and I’m trying to improve antiq. .