antiq Logoantiq
Reading
antiQ Logo
click any word!
Postquam Perseus ad īnsulam nāvem appulit, sē ad locum contulit ubi māter ōlim habitāverat, sed domum invēnit vacuam et omnīnō dēsertam. Trīs diēs per tōtam īnsulam mātrem quaerēbat; tandem quartō diē ad templum Diānae pervēnit. Hūc Danaē refūgerat, quod Polydectem timēbat. Perseus ubi haec cōgnōvit, īrā māgnā commōtus est; ad rēgiam Polydectis sine morā contendit, et ubi eō vēnit, statim in ātrium inrūpit. Polydectēs māgnō timōre adfectus est et fugere volēbat. Dum tamen ille fugit, Perseus caput Medūsae mōnstrāvit; ille autem simul atque hōc vīdit, in saxum versus est.

Build a Latin vocabulary that sticks.

Sign up to remember every word you learn — across 50,000+ lemmas in Caesar, Vergil, Cicero, and more.

I’m Baris, and I’m trying to improve antiq. .