antiq Logoantiq
Reading
antiQ Logo
Rectene omnia, quod iam pridem epistulae tuae cessant? An omnia Recte, sed occupatus es tu? An tu non occupatus, sed occasio scribendi vel rara vel nulla?
Exime hunc mihi scrupulum, cui par esse non possum, exime autem vel data opera tabellario misso. Ego viaticum, ego etiam praemium dabo, nuntiet modo quod opto.
Ipse valeo, si valere est suspensum et anxium vivere, exspectantem in horas timentemque pro capite amicissimo, quidquid accidere homini potest. Vale.

Build a Latin vocabulary that sticks.

Sign up to remember every word you learn — across 50,000+ lemmas in Caesar, Vergil, Cicero, and more.