antiq Logoantiq
Reading
antiQ Logo
Caesar consilio eius probato, etsi opinione trium legionum deiectus ad duas redierat, tamen unum communis salutis auxilium in celeritate ponebat. Venit magnis itineribus in Nerviorum fines.
Ibi ex captivis cognoscit, quae apud Ciceronem gerantur, quantoque in periculo res sit.
Tum cuidam ex equitibus Gallis magnis praemiis persuadet uti ad Ciceronem epistolam deferat.
Hanc Graecis conscriptam litteris mittit, ne intercepta epistola nostra ab hostibus consilia cognoscantur.
Si adire non possit, monet ut tragulam cum epistola ad amentum deligata intra munitionem castrorum abiciat.
In litteris scribit se cum legionibus profectum celeriter adfore; hortatur ut pristinam virtutem retineat.
Gallus periculum veritus, ut erat praeceptum, tragulam mittit.
Haec casu ad turrim adhaesit neque ab nostris biduo animadversa tertio die a quodam milite conspicitur, dempta ad Ciceronem defertur.
Ille perlectam in conventu militum recitat maximaque omnes laetitia adficit.
Tum fumi incendiorum procul videbantur; quae res omnem dubitationem adventus legionum expulit.

Build a Latin vocabulary that sticks.

Sign up to remember every word you learn — across 50,000+ lemmas in Caesar, Vergil, Cicero, and more.

Sign up