antiq Logoantiq
Reading
antiQ Logo
Erant, ut supra demonstratum est, legiones Afrani iii, Petrei duae, praeterea scutatae citerioris provinciae et caetratae ulterioris Hispaniae cohortes circiter lxxx equitumque utriusque provinciae circiter v milia.
Caesar legiones in Hispaniam praemiserat VI; auxilia peditum nulla, equitum iii milia, quae omnibus superioribus bellis habuerat, et parem ex Gallia numerum, quam ipse pacaverat, nominatim ex omnibus civitatibus nobilissimo et fortissimo quoque evocato; huc optimi generis hominum ex Aquitanis montanisque, qui Galliam provinciam attingunt, adiecerat.
audierat Pompeium per Mauretaniam cum legionibus iter in Hispaniam facere confestimque esse venturum. simul a tribunis militum centurionibusque mutuas pecunias sumpsit; has exercitui distribuit.
quo facto duas res consecutus est, quod pignore animos centurionum devinxit, et largitione militum voluntates redemit.

Build a Latin vocabulary that sticks.

Sign up to remember every word you learn — across 50,000+ lemmas in Caesar, Vergil, Cicero, and more.

Sign up