antiq Logoantiq
Reading
antiQ Logo
igitur ubi animus ex multis miseriis atque periculis requievit et mihi reliquam aetatem a re publica procul habendam decrevi, non fuit consilium socordia atque desidia bonum otium conterere, neque vero agrum colundo aut venando, servilibus officiis, intentum aetatem agere;
sed a quo incepto studioque me ambitio mala detinuerat, eodem regressus statui res gestas populi Romani carptim, ut quaeque memoria digna videbantur, perscribere, eo magis quod mihi a spe metu partibus rei publicae animus liber erat.
Igitur de Catilinae coniuratione quam verissume potero paucis absolvam;
nam id facinus in primis ego memorabile existumo sceleris atque periculi novitate.
de quoius hominis moribus pauca prius explananda sunt, quam initium narrandi faciam.

Build a Latin vocabulary that sticks.

Sign up to remember every word you learn — across 50,000+ lemmas in Caesar, Vergil, Cicero, and more.

Sign up