antiq Logoantiq
Reading
antiQ Logo
Sed in iis erat Sempronia, quae multa saepe virilis audaciae facinora commiserat.
haec mulier genere atque forma, praeterea viro liberis satis fortunata fuit; litteris Graecis Latinis docta, psallere et saltare elegantius quam necesse est probae, multa alia, quae instrumenta luxuriae sunt.
sed ei cariora semper omnia quam decus atque pudicitia fuit; pecuniae an famae minus parceret, haud facile discerneres; lubido sic accensa, ut saepius peteret viros quam peteretur.
sed ea saepe antehac fidem prodiderat, creditum abiuraverat, caedis conscia fuerat: luxuria atque inopia praeceps abierat.
verum ingenium eius haud absurdum: posse versus facere, iocum movere, sermone uti vel modesto vel molli vel procaci; prorsus multae facetiae multusque lepos inerat.

Build a Latin vocabulary that sticks.

Sign up to remember every word you learn — across 50,000+ lemmas in Caesar, Vergil, Cicero, and more.

Sign up