Placitum posthac ut in reliquos Seiani liberos
adverteretur, vanescente quamquam plebis ira ac plerisque
per priora supplicia lenitis. igitur portantur in carcerem,
filius imminentium intellegens, puella adeo nescia ut crebro
interrogaret quod ob delictum et quo traheretur; neque
facturam ultra et posse se puerili verbere moneri. tradunt
temporis eius auctores, quia triumvirali supplicio adfici virginem inauditum habebatur, a carnifice laqueum iuxta
compressam; exim oblisis faucibus id aetatis corpora in
Gemonias abiecta.