Rubellio et Fufio consulibus, quorum utrique Geminus cognomentum erat, Iulia Augusta mortem obiit, aetate
extrema, nobilitatis per Claudiam familiam et adoptione
Liviorum Iuliorumque clarissimae. primum ei matrimonium et liberi fuere cum Tiberio Nerone, qui bello Perusino profugus pace inter Sex. Pompeium ac triumviros
pacta in urbem rediit. exim Caesar cupidine formae aufert marito, incertum an invitam, adeo properus ut ne
spatio quidem ad enitendum dato penatibus suis gravidam
induxerit. nullam posthac subolem edidit sed sanguini
Augusti per coniunctionem Agrippinae et Germanici adnexa
communis pronepotes habuit. sanctitate domus priscum
ad morem, comis ultra quam antiquis feminis probatum,
mater impotens, uxor facilis et cum artibus mariti, simulatione filii bene composita. funus eius modicum, testamentum diu inritum fuit. laudata est pro rostris a G. Caesare
pronepote qui mox rerum potitus est.
At Tiberius, quod supremis in matrem officiis defuisset, nihil mutata amoenitate vitae, magnitudinem negotiorum per litteras excusavit honoresque memoriae eius ab
senatu large decretos quasi per modestiam imminuit, paucis
admodum receptis et addito ne caelestis religio decerneretur: sic ipsam maluisse. quin et parte eiusdem epistulae
increpuit amicitias muliebris, Fufium consulem oblique perstringens. is gratia Augustae floruerat, aptus adliciendis
feminarum animis, dicax idem et Tiberium acerbis facetiis
inridere solitus quarum apud praepotentis in longum
memoria est.
Ceterum ex eo praerupta iam et urgens dominatio:
nam incolumi Augusta erat adhuc perfugium, quia Tiberio
inveteratum erga matrem obsequium neque Seianus audebat auctoritati parentis antire: tunc velut frenis exoluti
proruperunt missaeque in Agrippinam ac Neronem litterae quas pridem adlatas et cohibitas ab Augusta credidit
vulgus: haud enim multum post mortem eius recitatae sunt.
verba inerant quaesita asperitate: sed non arma, non rerum novarum studium, amores iuvenum et impudicitiam
nepoti obiectabat. in nurum ne id quidem confingere
ausus, adrogantiam oris et contumacem animum incusavit,
magno senatus pavore ac silentio, donec pauci quis nulla
ex honesto spes (et publica mala singulis in occasionem
gratiae trahuntur) ut referretur postulavere, promptissimo
Cotta Messalino cum atroci sententia. sed aliis a primoribus maximeque a magistratibus trepidabatur: quippe
Tiberius etsi infense invectus cetera ambigua reliquerat.
Fuit in senatu Iunius Rusticus, componendis patrum
actis delectus a Caesare eoque meditationes eius introspicere creditus. is fatali quodam motu (neque enim ante
specimen constantiae dederat) seu prava sollertia, dum
imminentium oblitus incerta pavet, inserere se dubitantibus
ac monere consules ne relationem inciperent; disserebatque brevibus momentis summa verti: posse quandoque
domus
Germanici exitium paenitentiae
esse
seni. simul
populus effigies Agrippinae ac Neronis gerens circumsistit
curiam faustisque in Caesarem ominibus falsas litteras et
principe invito exitium domui eius intendi clamitat. ita
nihil triste illo die patratum. ferebantur etiam sub nominibus consularium fictae in Seianum sententiae, exercentibus plerisque per occultum atque eo procacius libidinem
ingeniorum. unde illi ira violentior et materies criminandi:
spretum dolorem principis ab senatu, descivisse populum;
audiri iam et legi novas contiones, nova patrum consulta:
quid reliquum nisi ut caperent ferrum et, quorum imagines
pro vexillis secuti forent, duces imperatoresque deligerent?
Igitur Caesar repetitis adversum nepotem et nurum
probris increpitaque per edictum plebe, questus apud patres
quod fraude unius senatoris imperatoria maiestas elusa
publice foret, integra tamen sibi cuncta postulavit. nec
ultra deliberatum quo minus non quidem extrema decernerent (id enim vetitum), sed paratos ad ultionem vi principis impediri testarentur