At Agrippina pervicax irae et morbo corporis implicata, cum viseret eam Caesar, profusis diu ac per silentium
lacrimis, mox invidiam et preces orditur: subveniret solitudini, daret maritum; habilem adhuc iuventam sibi neque
aliud probis quam ex matrimonio solacium; esse in civitate,
Germanici coniugem ac liberos eius recipere
dignarentur. sed Caesar non ignarus quantum ex re publica peteretur, ne tamen offensionis aut metus manifestus
foret sine responso quamquam instantem reliquit. id ego,
a scriptoribus annalium non traditum, repperi in commentariis Agrippinae filiae quae Neronis principis mater vitam
suam et casus suorum posteris memoravit.