Per idem tempus Hispania ulterior missis ad senatum
legatis oravit ut exemplo Asiae delubrum Tiberio matrique
eius extrueret. qua occasione Caesar, validus alioqui spernendis honoribus et respondendum ratus iis quorum rumore
arguebatur in ambitionem flexisse, huiusce modi orationem
coepit: 'scio, patres conscripti, constantiam meam a plerisque desideratam quod Asiae civitatibus nuper idem istud
petentibus non sim adversatus. ergo et prioris silentii
defensionem et quid in futurum statuerim simul aperiam.
cum divus Augustus sibi atque urbi Romae templum apud
Pergamum sisti non prohibuisset, qui omnia facta dictaque
eius vice legis observem, placitum iam exemplum promptius
secutus sum quia cultui meo veneratio senatus adiungebatur.
ceterum ut semel recepisse veniam habuerit, ita per omnis
provincias effigie numinum sacrari ambitiosum, superbum;
et vanescet Augusti honor si promiscis adulationibus vulgatur.