Cornelio Cethego Visellio Varrone consulibus pontifices eorumque exemplo ceteri sacerdotes, cum pro incolumitate principis vota susciperent, Neronem quoque et Drusum isdem dis commendavere, non tam caritate iuvenum
quam adulatione, quae moribus corruptis perinde anceps,
si nulla et ubi nimia est. nam Tiberius haud umquam
domui Germanici mitis, tum vero aequari adulescentes
senectae suae impatienter indoluit accitosque pontifices
percontatus est num id precibus Agrippinae aut minis tribuissent. et illi quidem, quamquam abnuerent, modice
perstricti; etenim pars magna e propinquis ipsius aut primores civitatis erant: ceterum in senatu oratione monuit
in posterum ne quis mobilis adulescentium animos praematuris honoribus ad superbiam extolleret. instabat quippe
Seianus incusabatque diductam civitatem ut civili bello:
esse qui se partium Agrippinae vocent, ac ni resistatur, fore
pluris; neque aliud gliscentis discordiae remedium quam si
unus alterve maxime prompti subverterentur.