Is quoque annus legationes Graecarum civitatium
habuit, Samiis Iunonis, Cois Aesculapii delubro vetustum
asyli ius ut firmaretur petentibus. Samii decreto Amphictyonum nitebantur, quis praecipuum fuit rerum omnium
iudicium, qua tempestate Graeci conditis per Asiam urbibus ora maris potiebantur. neque dispar apud Coos antiquitas, et accedebat meritum ex loco: nam civis Romanos
templo Aesculapii induxerant, cum iussu regis Mithridatis
apud cunctas Asiae insulas et urbes trucidarentur. variis
dehinc et saepius inritis praetorum questibus, postremo
Caesar de immodestia histrionum rettulit: multa ab iis in
publicum seditiose, foeda per domos temptari; Oscum
quondam ludicrum, levissimae apud vulgum oblectationis,
eo flagitiorum et virium venisse
ut
auctoritate patrum coercendum sit. pulsi tum histriones Italia.