Nihil intermissa navigatione hiberni maris Agrippina
Corcyram insulam advehitur, litora Calabriae contra sitam.
illic paucos dies componendo animo insumit, violenta luctu
et nescia tolerandi. interim adventu eius audito intimus
quisque amicorum et plerique militares, ut quique sub
Germanico stipendia fecerant, multique etiam ignoti vicinis
e municipiis, pars officium in principem rati, plures illos
secuti, ruere ad oppidum Brundisium, quod naviganti celerrimum fidissimumque adpulsu erat. atque ubi primum ex
alto visa classis, complentur non modo portus et proxima
maris sed moenia ac tecta, quaque longissime prospectari
poterat, maerentium turba et rogitantium inter se silentione an voce aliqua egredientem exciperent. neque satis
constabat quid pro tempore foret, cum classis paulatim
successit, non alacri, ut adsolet, remigio sed cunctis ad
tristitiam compositis. postquam duobus cum liberis, feralem urnam tenens, egressa navi defixit oculos, idem omnium
gemitus; neque discerneres proximos alienos, virorum feminarumve planctus, nisi quod comitatum Agrippinae longo
maerore fessum obvii et recentes in dolore antibant.
Miserat duas praetorias cohortis Caesar, addito ut
magistratus Calabriae Apulique et Campani suprema erga
memoriam filii sui munera fungerentur. igitur tribunorum
centurionumque umeris cineres portabantur; praecedebant
incompta signa, versi fasces; atque ubi colonias transgrederentur, atrata plebes, trabeati equites pro opibus loci vestem
odores aliaque funerum sollemnia cremabant. etiam quorum diversa oppida, tamen obvii et victimas atque aras dis
Manibus statuentes lacrimis et conclamationibus dolorem
testabantur. Drusus Tarracinam progressus est cum Claudio
fratre liberisque Germanici, qui in urbe fuerant. consules
M. Valerius et M. Aurelius (iam enim magistratum occeperant) et senatus ac magna pars populi viam complevere,
disiecti et ut cuique libitum flentes; aberat quippe adulatio,
gnaris omnibus laetam Tiberio Germanici mortem male
dissimulari.
Tiberius atque Augusta publico abstinuere, inferius
maiestate sua rati si palam lamentarentur, an ne omnium
oculis vultum eorum scrutantibus falsi intellegerentur. matrem Antoniam non apud auctores rerum, non diurna actorum scriptura reperio ullo insigni officio functam, cum super
Agrippinam et Drusum et Claudium ceteri quoque consanguinei nominatim perscripti sint, seu valetudine praepediebatur seu victus luctu animus magnitudinem mali perferre
visu non toleravit. facilius crediderim Tiberio et Augusta,
qui domo non excedebant, cohibitam, ut par maeror et
matris exemplo avia quoque et patruus attineri viderentur.
Dies quo reliquiae tumulo Augusti inferebantur modo
per silentium vastus, modo ploratibus inquies; plena urbis
itinera, conlucentes per campum Martis faces. illic miles
cum armis, sine insignibus magistratus, populus per tribus
concidisse rem publicam, nihil spei reliquum clamitabant,
promptius apertiusque quam ut meminisse imperitantium
crederes. nihil tamen Tiberium magis penetravit quam
studia hominum accensa in Agrippinam, cum decus patriae,
solum Augusti sanguinem, unicum antiquitatis specimen
appellarent versique ad caelum ac deos integram illi subolem
ac superstitem iniquorum precarentur.
Fuere qui publici funeris pompam requirerent compararentque quae in Drusum patrem Germanici honora et
magnifica Augustus fecisset. ipsum quippe asperrimo
hiemis Ticinum usque progressum neque abscedentem
a corpore simul urbem intravisse; circumfusas lecto Claudiorum Iuliorumque imagines; defletum in foro, laudatum
pro rostris, cuncta a maioribus reperta aut quae posteri
invenerint cumulata: at Germanico ne solitos quidem et
cuicumque nobili debitos honores contigisse. sane corpus
ob longinquitatem itinerum externis terris quoquo modo
crematum: sed tanto plura decora mox tribui par fuisse
quanto prima fors negavisset. non fratrem nisi unius diei
via, non patruum saltem porta tenus obvium. ubi illa
veterum instituta, propositam toro effigiem, meditata ad
memoriam virtutis carmina et laudationes et lacrimas vel
doloris imitamenta?
Gnarum id Tiberio fuit; utque premeret vulgi sermones, monuit edicto multos inlustrium Romanorum ob
rem publicam obisse, neminem tam flagranti desiderio
celebratum. idque et sibi et cunctis egregium si modus
adiceretur. non enim eadem decora principibus viris et imperatori populo quae modicis domibus aut civitatibus.
convenisse recenti dolori luctum et ex maerore solacia; sed
referendum iam animum ad firmitudinem, ut quondam
divus Iulius amissa unica filia, ut divus Augustus ereptis
nepotibus abstruserint tristitiam. nil opus vetustioribus exemplis, quotiens populus Romanus cladis exercituum, interitum ducum, funditus amissas nobilis familias constanter
tulerit. principes mortalis, rem publicam aeternam esse.
proin repeterent sollemnia, et quia ludorum Megalesium
spectaculum suberat, etiam voluptates resumerent.
Tum exuto iustitio reditum ad munia, et Drusus Illyricos ad exercitus profectus est, erectis omnium animis
petendae e Pisone ultionis et crebro questu, quod vagus
interim per amoena Asiae atque Achaiae adroganti et subdola mora scelerum probationes subverteret. nam vulgatum erat missam, ut dixi, a Cn. Sentio famosam veneficiis
Martinam subita morte Brundisii extinctam, venenumque
nodo crinium eius occultatum nec ulla in corpore signa
sumpti exitii reperta.
At Piso praemisso in urbem filio datisque mandatis
per quae principem molliret ad Drusum pergit, quem haud
fratris interitu trucem quam remoto aemulo aequiorem sibi
sperabat. Tiberius quo integrum iudicium ostentaret, exceptum comiter iuvenem sueta erga filios familiarum nobilis
liberalitate auget. Drusus Pisoni, si vera forent quae iacerentur, praecipuum in dolore suum locum respondit: sed
malle falsa et inania nec cuiquam mortem Germanici exitiosam esse. haec palam et vitato omni secreto; neque dubitabantur praescripta ei a Tiberio, cum incallidus alioqui et
facilis iuventa senilibus tum artibus uteretur.
Piso Delmatico mari tramisso relictisque apud Anconam navibus per Picenum ac mox Flaminiam viam adsequitur legionem, quae e Pannonia in urbem, dein praesidio
Africae ducebatur: eaque res agitata rumoribus ut in
agmine atque itinere crebro se militibus ostentavisset. ab
Narnia, vitandae suspicionis an quia pavidis consilia in
incerto sunt, Nare ac mox Tiberi devectus auxit vulgi iras,
quia navem tumulo Caesarum adpulerat dieque et ripa
frequenti, magno clientium agmine ipse, feminarum comi-
tatu Plancina et vultu alacres incessere. fuit inter inritamenta invidiae domus foro imminens festa ornatu conviviumque et epulae et celebritate loci nihil occultum.
Postera die Fulcinius Trio Pisonem apud consules
postulavit. contra Vitellius ac Veranius ceterique Germanicum comitati tendebant, nullas esse partis Trioni; neque
se accusatores sed rerum indices et testis mandata Germanici perlaturos. ille dimissa eius causae delatione, ut
priorem vitam accusaret obtinuit, petitumque est a principe
cognitionem exciperet. quod ne reus quidem abnuebat,
studia populi et patrum metuens: contra Tiberium spernendis rumoribus validum et conscientiae matris innexum
esse; veraque aut in deterius credita iudice ab uno facilius
discerni, odium et invidiam apud multos valere. haud
fallebat Tiberium moles cognitionis quaque ipse fama distraheretur. igitur paucis familiarium adhibitis minas accusantium et hinc preces audit integramque causam ad
senatum remittit.
Atque interim Drusus rediens Illyrico, quamquam
patres censuissent ob receptum Maroboduum et res priore
aestate gestas ut ovans iniret, prolato honore urbem intravit.
post quae reo L. Arruntium, P. Vinicium, Asinium Gallum,
Aeserninum Marcellum, Sex. Pompeium patronos petenti
iisque diversa excusantibus M'. Lepidus et L. Piso et Livineius Regulus adfuere, arrecta omni civitate, quanta fides
amicis Germanici, quae fiducia reo; satin cohiberet ac
premeret sensus suos Tiberius. haud alias intentior populus plus sibi in principem occultae vocis aut suspicacis
silentii permisit.
Die senatus Caesar orationem habuit meditato tem-
peramento. patris sui legatum atque amicum Pisonem
fuisse adiutoremque Germanico datum a se auctore senatu
rebus apud Orientem administrandis. illic contumacia et
certaminibus asperasset iuvenem exituque eius laetatus esset
an scelere extinxisset, integris animis diiudicandum. 'nam
si legatus officii terminos, obsequium erga imperatorem
exuit eiusdemque morte et luctu meo laetatus est, odero
seponamque a domo mea et privatas inimicitias non vi
principis ulciscar: sin facinus in cuiuscumque mortalium
nece vindicandum detegitur, vos vero et liberos Germanici
et nos parentes iustis solaciis adficite. simulque illud reputate, turbide et seditiose tractaverit exercitus Piso, quaesita
sint per ambitionem studia militum, armis repetita provincia,
an falsa haec in maius vulgaverint accusatores, quorum ego
nimiis studiis iure suscenseo. nam quo pertinuit nudare
corpus et contrectandum vulgi oculis permittere differrique
etiam per externos tamquam veneno interceptus esset, si
incerta adhuc ista et scrutanda sunt? defleo equidem
filium meum semperque deflebo: sed neque reum prohibeo quo minus cuncta proferat, quibus innocentia eius
sublevari aut, si qua fuit iniquitas Germanici, coargui possit,
vosque oro ne, quia dolori meo causa conexa est, obiecta
crimina pro adprobatis accipiatis. si quos propinquus sanguis aut fides sua patronos dedit, quantum quisque eloquentia et cura valet, iuvate periclitantem: ad eundem
laborem, eandem constantiam accusatores hortor. id solum
Germanico super leges praestiterimus, quod in curia potius
quam in foro, apud senatum quam apud iudices de morte
eius anquiritur: cetera pari modestia tractentur. nemo
Drusi lacrimas, nemo maestitiam meam spectet, nec si qua
in nos adversa finguntur.'
Exim biduum criminibus obiciendis statuitur utque
sex dierum spatio interiecto reus per triduum defenderetur.
tum Fulcinius vetera et inania orditur, ambitiose avareque
habitam Hispaniam; quod neque convictum noxae reo si
recentia purgaret, neque defensum absolutioni erat si teneretur maioribus flagitiis. post quem Servaeus et Veranius
et Vitellius consimili studio et multa eloquentia Vitellius
obiecere odio Germanici et rerum novarum studio Pisonem
vulgus militum per licentiam et sociorum iniurias eo usque
conrupisse ut parens legionum a deterrimis appellaretur;
contra in optimum quemque, maxime in comites et amicos
Germanici saevisse; postremo ipsum devotionibus et veneno peremisse; sacra hinc et immolationes nefandas ipsius
atque Plancinae, petitam armis rem publicam, utque reus
agi posset, acie victum.
Defensio in ceteris trepidavit; nam neque ambitionem militarem neque provinciam pessimo cuique obnoxiam,
ne contumelias quidem adversum imperatorem infitiari poterat: solum veneni crimen visus est diluisse, quod ne
accusatores quidem satis firmabant, in convivio Germanici,
cum super eum Piso discumberet, infectos manibus eius cibos
arguentes. quippe absurdum videbatur inter aliena servitia
et tot adstantium visu, ipso Germanico coram, id ausum; offerebatque familiam reus et ministros in tormenta flagitabat.
sed iudices per diversa implacabiles erant, Caesar ob bellum
provinciae inlatum, senatus numquam satis credito sine
fraude Germanicum interisse.
scripsissent expostulantes,
quod haud minus Tiberius quam Piso abnuere. simul populi
ante curiam voces audiebantur: non temperaturos manibus
si patrum sententias evasisset. effigiesque Pisonis traxerant in Gemonias ac divellebant, ni iussu principis protectae
repositaeque forent. igitur inditus lecticae et a tribuno
praetoriae cohortis deductus est vario rumore custos saluti
an mortis exactor sequeretur.
Eadem Plancinae invidia, maior gratia; eoque ambiguum habebatur quantum Caesari in eam liceret. atque
ipsa, donec mediae Pisoni spes, sociam se cuiuscumque
fortunae et si ita ferret comitem exitii promittebat: ut
secretis Augustae precibus veniam obtinuit, paulatim segregari a marito, dividere defensionem coepit. quod reus
postquam sibi exitiabile intellegit, an adhuc experiretur
dubitans, hortantibus filiis durat mentem senatumque rursum ingreditur; redintegratamque accusationem, infensas
patrum voces, adversa et saeva cuncta perpessus, nullo
magis exterritus est quam quod Tiberium sine miseratione,
sine ira, obstinatum clausumque vidit, ne quo adfectu perrumperetur. relatus domum, tamquam defensionem in
posterum meditaretur, pauca conscribit obsignatque et
liberto tradit; tum solita curando corpori exequitur. dein
multam post noctem, egressa cubiculo uxore, operiri foris
iussit; et coepta luce perfosso iugulo, iacente humi gladio,
repertus est.
Audire me memini ex senioribus visum saepius inter
manus Pisonis libellum quem ipse non vulgaverit; sed
amicos eius dictitavisse, litteras Tiberii et mandata in Germanicum contineri, ac destinatum promere apud patres
principemque arguere, ni elusus a Seiano per vana promissa foret; nec illum sponte extinctum verum immisso percussore. quorum neutrum adseveraverim: neque tamen
occulere debui narratum ab iis qui nostram ad iuventam
duraverunt. Caesar flexo in maestitiam ore suam invidiam
tali morte quaesitam apud senatum
crebrisque interrogationibus exquirit qualem Piso diem supremum noctemque
exegisset. atque illo pleraque sapienter quaedam inconsultius respondente, recitat codicillos a Pisone in hunc
ferme modum compositos: 'conspiratione inimicorum et
invidia falsi criminis oppressus, quatenus veritati et innocentiae meae nusquam locus est, deos inmortalis testor
vixisse me, Caesar, cum fide adversum te neque alia in
matrem tuam pietate; vosque oro liberis meis consulatis,
ex quibus Cn. Piso qualicumque fortunae meae non est
adiunctus, cum omne hoc tempus in urbe egerit, M. Piso
repetere Syriam dehortatus est. atque utinam ego potius
filio iuveni quam ille patri seni cessisset. eo impensius precor ne meae pravitatis poenas innoxius luat. per quinque
et quadraginta annorum obsequium, per collegium consulatus quondam divo Augusto parenti tuo probatus et tibi
amicus nec quicquam post haec rogaturus salutem infelicis
filii rogo.' de Plancina nihil addidit.
Post quae Tiberius adulescentem crimine civilis belli
purgavit, patris quippe iussa nec potuisse filium detrectare,
simul nobilitatem domus, etiam ipsius quoquo modo meriti
gravem casum miseratus. pro Plancina cum pudore et
flagitio disseruit, matris preces obtendens, in quam optimi
cuiusque secreti questus magis ardescebant. id ergo fas
aviae interfectricem nepotis adspicere, adloqui, eripere
senatui. quod pro omnibus civibus leges obtineant uni
Germanico non contigisse. Vitellii et Veranii voce defletum Caesarem, ab imperatore et Augusta defensam Plancinam. proinde venena et artes tam feliciter expertas verteret
in Agrippinam, in liberos eius, egregiamque aviam ac patruum sanguine miserrimae domus exsatiaret. biduum
super hac imagine cognitionis absumptum, urgente Tiberio
liberos Pisonis matrem uti tuerentur. et cum accusatores
ac testes certatim perorarent respondente nullo, miseratio
quam invidia augebatur. primus sententiam rogatus Aurelius Cotta consul (nam referente Caesare magistratus eo
etiam munere fungebantur) nomen Pisonis radendum fastis
censuit, partem bonorum publicandam, pars ut Cn. Pisoni
filio concederetur isque praenomen mutaret; M. Piso exuta
dignitate et accepto quinquagies sestertio in decem annos
relegaretur, concessa Plancinae incolumitate ob preces
Augustae.
Multa ex ea sententia mitigata sunt a principe: ne
nomen Pisonis fastis eximeretur, quando M. Antonii qui
bellum patriae fecisset, Iulli Antonii qui domum Augusti
violasset, manerent. et M. Pisonem ignominiae exemit
concessitque ei paterna bona, satis firmus, ut saepe memoravi, adversum pecuniam et tum pudore absolutae Plancinae placabilior. atque idem, cum Valerius Messalinus
signum aureum in aede Martis Vltoris, Caecina Severus
aram ultioni statuendam censuissent, prohibuit, ob externas ea victorias sacrari dictitans, domestica mala tristitia
operienda. addiderat Messalinus Tiberio et Augustae et
Antoniae et Agrippinae Drusoque ob vindictam Germanici
gratis agendas omiseratque Claudii mentionem. et Messalinum quidem L. Asprenas senatu coram percontatus est
an prudens praeterisset; ac tum demum nomen Claudii
adscriptum est. mihi quanto plura recentium seu veterum
revolvo tanto magis ludibria rerum mortalium cunctis in
negotiis obversantur. quippe fama spe veneratione potius
omnes destinabantur imperio quam quem futurum principem
fortuna in occulto tenebat.
Paucis post diebus Caesar auctor senatui fuit Vitellio
atque Veranio et Servaeo sacerdotia tribuendi: Fulcinio
suffragium ad honores pollicitus monuit ne facundiam
violentia praecipitaret. is finis fuit ulciscenda Germanici
morte, non modo apud illos homines qui tum agebant etiam
secutis temporibus vario rumore iactata. adeo maxima
quaeque ambigua sunt, dum alii quoquo modo audita pro
compertis habent, alii vera in contrarium vertunt, et gliscit
utrumque posteritate. at Drusus urbe egressus repetendis
auspiciis mox ovans introiit. paucosque post dies Vipsania
mater eius excessit, una omnium Agrippae liberorum miti
obitu: nam ceteros manifestum ferro vel creditum est
veneno aut fame extinctos.
Eodem anno Tacfarinas, quem priore aestate pulsum
a Camillo memoravi, bellum in Africa renovat, vagis primum populationibus et ob pernicitatem inultis, dein vicos
excindere, trahere gravis praedas; postremo haud procul
Pagyda flumine cohortem Romanam circumsedit. praeerat
castello Decrius impiger manu, exercitus militia et illam
obsidionem flagitii ratus. is cohortatus milites, ut copiam
pugnae in aperto faceret aciem pro castris instruit. primoque impetu pulsa cohorte promptus inter tela occursat
fugientibus, increpat signiferos quod inconditis aut desertoribus miles Romanus terga daret; simul exceptat vulnera
et quamquam transfosso oculo adversum os in hostem
intendit neque proelium omisit donec desertus suis caderet.
Quae postquam L. Apronio (nam Camillo successerat) comperta, magis dedecore suorum quam gloria hostis
anxius, raro ea tempestate et e vetere memoria facinore
decumum quemque ignominiosae cohortis sorte ductos fusti
necat. tantumque severitate profectum ut vexillum veteranorum, non amplius quingenti numero, easdem Tacfarinatis copias praesidium cui Thala nomen adgressas fude-
rint. quo proelio Rufus Helvius gregarius miles servati
civis decus rettulit donatusque est ab Apronio torquibus et
hasta. Caesar addidit civicam coronam, quod non eam
quoque Apronius iure proconsulis tribuisset questus magis
quam offensus. sed Tacfarinas perculsis Numidis et obsidia aspernantibus spargit bellum, ubi instaretur cedens ac
rursum in terga remeans. et dum ea ratio barbaro fuit,
inritum fessumque Romanum impune ludificabatur: postquam deflexit ad maritimos locos, inligatus praeda stativis
castris adhaerebat, missu patris Apronius Caesianus cum
equite et cohortibus auxiliariis, quis velocissimos legionum
addiderat, prosperam adversum Numidas pugnam facit
pellitque in deserta.
At Romae Lepida, cui super Aemiliorum decus
L. Sulla et Cn. Pompeius proavi erant, defertur simulavisse
partum ex P. Quirinio divite atque orbo. adiciebantur
adulteria venena quaesitumque per Chaldaeos in domum
Caesaris, defendente ream Manio Lepido fratre. Quirinius
post dictum repudium adhuc infensus quamvis infami ac
nocenti miserationem addiderat. haud facile quis dispexerit illa in cognitione mentem principis: adeo vertit ac
miscuit irae et clementiae signa. deprecatus primo senatum ne maiestatis crimina tractarentur, mox M. Servilium
e consularibus aliosque testis inlexit ad proferenda quae
velut reicere voluerat. idemque servos Lepidae, cum militari custodia haberentur, transtulit ad consules neque per
tormenta interrogari passus est de iis quae ad domum suam
pertinerent. exemit etiam Drusum consulem designatum
dicendae primo loco sententiae; quod alii civile rebantur,
ne ceteris adsentiendi necessitas fieret, quidam ad saevitiam
trahebant: neque enim cessurum nisi damnandi officio.
Lepida ludorum diebus qui cognitionem intervene-
rant theatrum cum claris feminis ingressa, lamentatione
flebili maiores suos ciens ipsumque Pompeium, cuius ea
monimenta et adstantes imagines visebantur, tantum misericordiae permovit ut effusi in lacrimas saeva et detestanda
Quirinio clamitarent, cuius senectae atque orbitati et obscurissimae domui destinata quondam uxor L. Caesari ac divo
Augusto nurus dederetur. dein tormentis servorum patefacta sunt flagitia itumque in sententiam Rubelli Blandi
a quo aqua atque igni arcebatur. huic Drusus adsensit
quamquam alii mitius censuissent. mox Scauro, qui filiam
ex ea genuerat, datum ne bona publicarentur. tum demum
aperuit Tiberius compertum sibi etiam ex P. Quirinii servis
veneno eum a Lepida petitum.
Inlustrium domuum adversa (etenim haud multum
distanti tempore Calpurnii Pisonem, Aemilii Lepidam amiserant) solacio adfecit D. Silanus Iuniae familiae redditus.
casum eius paucis repetam. ut valida divo Augusto in rem
publicam fortuna ita domi improspera fuit ob impudicitiam
filiae ac neptis quas urbe depulit, adulterosque earum morte
aut fuga punivit. nam culpam inter viros ac feminas vulgatam gravi nomine laesarum religionum ac violatae maiestatis appellando clementiam maiorum suasque ipse leges
egrediebatur. sed aliorum exitus simul cetera illius aetatis
memorabo si effectis in quae tetendi plures ad curas vitam
produxero. D. Silanus in nepti Augusti adulter, quamquam non ultra foret saevitum quam ut amicitia Caesaris
prohiberetur, exilium sibi demonstrari intellexit, nec nisi
Tiberio imperitante deprecari senatum ac principem ausus
est M. Silani fratris potentia, qui per insignem nobilitatem
et eloquentiam praecellebat. sed Tiberius gratis agenti
Silano patribus coram respondit se quoque laetari quod
frater eius e peregrinatione longinqua revertisset, idque
iure licitum quia non senatus consulto non lege pulsus
foret: sibi tamen adversus eum integras parentis sui offensiones neque reditu Silani dissoluta quae Augustus voluisset.
fuit posthac in urbe neque honores adeptus est.
Relatum dein de moderanda Papia Poppaea, quam
senior Augustus post Iulias rogationes incitandis caelibum
poenis et augendo aerario sanxerat. nec ideo coniugia et
educationes liberum frequentabantur praevalida orbitate:
ceterum multitudo periclitantium gliscebat, cum omnis
domus delatorum interpretationibus subverteretur, utque
antehac flagitiis ita tunc legibus laborabatur. ea res admonet ut de principiis iuris et quibus modis ad hanc multitudinem infinitam ac varietatem legum perventum sit
altius disseram.
Vetustissimi mortalium, nulla adhuc mala libidine,
sine probro, scelere eoque sine poena aut coercitionibus
agebant. neque praemiis opus erat cum honesta suopte
ingenio peterentur; et ubi nihil contra morem cuperent,
nihil per metum vetabantur. at postquam exui aequalitas
et pro modestia ac pudore ambitio et vis incedebat, provenere dominationes multosque apud populos aeternum
mansere. quidam statim aut postquam regum pertaesum
leges maluerunt. hae primo rudibus hominum animis simplices erant; maximeque fama celebravit Cretensium, quas
Minos, Spartanorum, quas Lycurgus, ac mox Atheniensibus
quaesitiores iam et plures Solo perscripsit. nobis Romulus
ut libitum imperitaverat: dein Numa religionibus et divino
iure populum devinxit, repertaque quaedam a Tullo et
Anco. sed praecipuus Servius Tullius sanctor legum fuit
quis etiam reges obtemperarent.
Pulso Tarquinio adversum patrum factiones multa
populus paravit tuendae libertatis et firmandae concordiae,
creatique decemviri et accitis quae usquam egregia compositae duodecim tabulae, finis aequi iuris. nam secutae
leges etsi aliquando in maleficos ex delicto, saepius tamen
dissensione ordinum et apiscendi inlicitos honores aut pellendi claros viros aliaque ob prava per vim latae sunt. hinc
Gracchi et Saturnini turbatores plebis nec minor largitor
nomine senatus Drusus; corrupti spe aut inlusi per intercessionem socii. ac ne bello quidem Italico, mox civili
omissum quin multa et diversa sciscerentur, donec L. Sulla
dictator abolitis vel conversis prioribus, cum plura addidisset, otium eius rei haud in longum paravit, statim turbidis Lepidi rogationibus neque multo post tribunis reddita
licentia quoquo vellent populum agitandi. iamque non
modo in commune sed in singulos homines latae quaestiones, et corruptissima re publica plurimae leges.
Tum Cn. Pompeius, tertium consul corrigendis moribus delectus et gravior remediis quam delicta erant
suarumque legum auctor idem ac subversor, quae armis
tuebatur armis amisit. exim continua per viginti annos
discordia, non mos, non ius; deterrima quaeque impune
ac multa honesta exitio fuere. sexto demum consulatu
Caesar Augustus, potentiae securus, quae triumviratu iusserat abolevit deditque iura quis pace et principe uteremur.
acriora ex eo vincla, inditi custodes et lege Papia Poppaea
praemiis inducti ut, si a privilegiis parentum cessaretur,
velut parens omnium populus vacantia teneret. sed altius
penetrabant urbemque et Italiam et quod usquam civium
corripuerant, multorumque excisi status. et terror omnibus
intentabatur ni Tiberius statuendo remedio quinque consularium, quinque e praetoriis, totidem e cetero senatu sorte
duxisset apud quos exsoluti plerique legis nexus modicum
in praesens levamentum fuere.
Per idem tempus Neronem e liberis Germanici iam
ingressum iuventam commendavit patribus, utque munere
capessendi vigintiviratus solveretur et quinquennio maturius
quam per leges quaesturam peteret non sine inrisu audientium postulavit. praetendebat sibi atque fratri decreta
eadem petente Augusto. sed neque tum fuisse dubitaverim qui eius modi preces occulti inluderent: ac tamen
initia fastigii Caesaribus erant magisque in oculis vetus
mos, et privignis cum vitrico levior necessitudo quam avo
adversum nepotem. additur pontificatus et quo primum
die forum ingressus est congiarium plebi admodum laetae
quod Germanici stirpem iam puberem aspiciebat. auctum
dehinc gaudium nuptiis Neronis et Iuliae Drusi filiae. utque haec secundo rumore ita adversis animis acceptum
quod filio Claudii socer Seianus destinaretur. polluisse
nobilitatem familiae videbatur suspectumque iam nimiae
spei Seianum ultra extulisse.
Fine anni concessere vita insignes viri L. Volusius
et Sallustius Crispus. Volusio vetus familia neque tamen
praeturam egressa: ipse consulatum intulit, censoria etiam
potestate legendis equitum decuriis functus, opumque quis
domus illa immensum viguit primus adcumulator. Crispum
equestri ortum loco C. Sallustius, rerum Romanarum florentissimus auctor, sororis nepotem in nomen adscivit. atque
ille, quamquam prompto ad capessendos honores aditu,
Maecenatem aemulatus sine dignitate senatoria multos
triumphalium consulariumque potentia antiit, diversus a
veterum instituto per cultum et munditias copiaque et affluentia luxu propior. suberat tamen vigor animi ingentibus
negotiis par, eo acrior quo somnum et inertiam magis osten-
tabat. igitur incolumi Maecenate proximus, mox praecipuus,
cui secreta imperatorum inniterentur, et interficiendi Postumi Agrippae conscius, aetate provecta speciem magis in
amicitia principis quam vim tenuit. idque et Maecenati
acciderat, fato potentiae raro sempiternae, an satias capit aut
illos cum omnia tribuerunt aut hos cum iam nihil reliquum
est quod cupiant.
Sequitur Tiberi quartus, Drusi secundus consulatus,
patris atque filii collegio insignis. nam triennio ante Germanici cum Tiberio idem honor neque patruo laetus neque
natura tam conexus fuerat. eius anni principio Tiberius
quasi firmandae valetudini in Campaniam concessit, longam
et continuam absentiam paulatim meditans, sive ut amoto
patre Drusus munia consulatus solus impleret. ac forte
parva res magnum ad certamen progressa praebuit iuveni
materiem apiscendi favoris. Domitius Corbulo praetura
functus de L. Sulla nobili iuvene questus est apud senatum
quod sibi inter spectacula gladiatorum loco non decessisset.
pro Corbulone aetas, patrius mos, studia seniorum erant:
contra Mamercus Scaurus et L. Arruntius aliique Sullae
propinqui nitebantur. certabantque orationibus et memorabantur exempla maiorum qui iuventutis inreverentiam
gravibus decretis notavissent, donec Drusus apta temperandis animis disseruit; et satisfactum Corbuloni per Mamercum qui patruus simul ac vitricus Sullae et oratorum
ea
aetate uberrimus erat. idem Corbulo plurima per Italiam
itinera fraude mancipum et incuria magistratuum interrupta
et impervia clamitando, executionem eius negotii libens
suscepit; quod haud perinde publice usui habitum quam
exitiosum multis quorum in pecuniam atque famam damnationibus et hasta saeviebat.
Neque multo post missis ad senatum litteris Tiberius
motam rursum Africam incursu Tacfarinatis docuit, iudicioque patrum deligendum pro consule gnarum militiae, corpore
validum et bello suffecturum. quod initium Sex. Pompeius agitandi adversus Marcum Lepidum odii nanctus, ut
socordem, inopem et maioribus suis dedecorum eoque
etiam Asiae sorte depellendum incusavit, adverso senatu
qui Lepidum mitem magis quam ignavum, paternas ei
angustias et nobilitatem sine probro actam honori quam
ignominiae habendam ducebat. igitur missus in Asiam et
de Africa decretum ut Caesar legeret cui mandanda foret.
Inter quae Severus Caecina censuit ne quem magistratum cui provincia obvenisset uxor comitaretur, multum
ante repetito concordem sibi coniugem et sex partus enixam,
seque quae in publicum statueret domi servavisse, cohibita
intra Italiam, quamquam ipse pluris per provincias quadraginta stipendia explevisset. haud enim frustra placitum
olim ne feminae in socios aut gentis externas traherentur:
inesse mulierum comitatui quae pacem luxu, bellum formidine morentur et Romanum agmen ad similitudinem
barbari incessus convertant. non imbecillum tantum et
imparem laboribus sexum sed, si licentia adsit, saevum,
ambitiosum, potestatis avidum; incedere inter milites, habere ad manum centuriones; praesedisse nuper feminam
exercitio cohortium, decursu legionum. cogitarent ipsi
quotiens repetundarum aliqui arguerentur plura uxoribus
obiectari: his statim adhaerescere deterrimum quemque
provincialium, ab his negotia suscipi, transigi; duorum
egressus coli, duo esse praetoria, pervicacibus magis et
impotentibus mulierum iussis quae Oppiis quondam aliisque legibus constrictae nunc vinclis exolutis domos, fora,
iam et exercitus regerent.
Paucorum haec adsensu audita: plures obturbabant
neque relatum de negotio neque Caecinam dignum tantae
rei censorem. mox Valerius Messalinus, cui parens Mes-
sala ineratque imago paternae facundiae, respondit multa
duritiae veterum
in
melius et laetius mutata; neque enim,
ut olim, obsideri urbem bellis aut provincias hostilis esse.
et pauca feminarum necessitatibus concedi quae ne coniugum quidem penatis, adeo socios non onerent; cetera
promisca cum marito nec ullum in eo pacis impedimentum. bella plane accinctis obeunda: sed revertentibus post
laborem quod honestius quam uxorium levamentum? at
quasdam in ambitionem aut avaritiam prolapsas. quid?
ipsorum magistratuum nonne plerosque variis libidinibus
obnoxios? non tamen ideo neminem in provinciam mitti.
corruptos saepe pravitatibus uxorum maritos: num ergo
omnis caelibes integros? placuisse quondam Oppias leges,
sic temporibus rei publicae postulantibus: remissum aliquid postea et mitigatum, quia expedierit. frustra nostram
ignaviam alia ad vocabula transferri: nam viri in eo culpam
si femina modum excedat. porro ob unius aut alterius
imbecillum animum male eripi maritis consortia rerum secundarum adversarumque. simul sexum natura invalidum
deseri et exponi suo luxu, cupidinibus alienis. vix praesenti custodia manere inlaesa coniugia: quid fore si per
pluris annos in modum discidii oblitterentur? sic obviam
irent iis quae alibi peccarentur ut flagitiorum urbis meminissent. addidit pauca Drusus de matrimonio suo; nam
principibus adeunda saepius longinqua imperii. quoties
divum Augustum in Occidentem atque Orientem meavisse
comite Livia! se quoque in Illyricum profectum et, si ita
conducat, alias ad gentis iturum, haud semper aequo animo
si ab uxore carissima et tot communium liberorum parente
divelleretur. sic Caecinae sententia elusa.
Et proximo senatus die Tiberius per litteras, castigatis
oblique patribus quod cuncta curarum ad principem reicerent,
M'. Lepidum et Iunium Blaesum nominavit ex quis pro
consule Africae legeretur. tum audita amborum verba,
intentius excusante se Lepido, cum valetudinem corporis,
aetatem liberum, nubilem filiam obtenderet, intellegereturque etiam quod silebat, avunculum esse Seiani Blaesum atque eo praevalidum. respondit Blaesus specie recusantis
sed neque eadem adseveratione et consensu adulantium
adiutus est.
Exim promptum quod multorum intimis questibus
tegebatur. incedebat enim deterrimo cuique licentia impune
probra et invidiam in bonos excitandi arrepta imagine Caesaris; libertique etiam ac servi, patrono vel domino cum
voces, cum manus intentarent, ultro metuebantur. igitur C.
Cestius senator disseruit principes quidem instar deorum
esse, sed neque a diis nisi iustas supplicum preces audiri
neque quemquam in Capitolium aliave urbis templa perfugere ut eo subsidio ad flagitia utatur. abolitas leges et funditus versas, ubi in foro, in limine curiae ab Annia Rufilla,
quam fraudis sub iudice damnavisset, probra sibi et minae
intendantur, neque ipse audeat ius experiri ob effigiem imperatoris oppositam. haud dissimilia alii et quidam atrociora
circumstrepebant, precabanturque Drusum daret ultionis
exemplum, donec accitam convictamque attineri publica custodia iussit.
Et Considius Aequus et Caelius Cursor equites Romani quod fictis maiestatis criminibus Magium Caecilianum
praetorem petivissent auctore principe ac decreto senatus
puniti. utrumque in laudem Drusi trahebatur: ab eo in urbe
inter coetus et sermones hominum obversante secreta patris
mitigari. neque luxus in iuvene adeo displicebat: huc potius
intenderet, diem aedificationibus noctem conviviis traheret,
quam solus et nullis voluptatibus avocatus maestam vigilantiam et malas curas exerceret.
Non enim Tiberius, non accusatores fatiscebant.
et Ancharius Priscus Caesium Cordum pro consule Cretae
postulaverat repetundis, addito maiestatis crimine, quod tum
omnium accusationum complementum erat. Caesar Antistium Veterem e primoribus Macedoniae, absolutum adulterii, increpitis iudicibus ad dicendam maiestatis causam retraxit, ut turbidum et Rhescuporidis consiliis permixtum,
qua tempestate Cotye
fratre
interfecto bellum adversus nos
volverat. igitur aqua et igni interdictum reo, adpositumque
ut teneretur insula neque Macedoniae neque Thraeciae opportuna. nam Thraecia diviso imperio in Rhoemetalcen et liberos Cotyis, quis ob infantiam tutor erat Trebellenus Rufus,
insolentia nostri discors agebat neque minus Rhoemetalcen
quam Trebellenum incusans popularium iniurias inultas
sinere. Coelaletae Odrusaeque et Dii, validae nationes,
arma cepere, ducibus diversis et paribus inter se per ignobilitatem; quae causa fuit ne in bellum atrox coalescerent.
pars turbant praesentia, alii montem Haemum transgrediuntur ut remotos populos concirent; plurimi ac maxime compositi regem urbemque Philippopolim, a Macedone Philippo
sitam, circumsidunt.
Quae ubi cognita P. Vellaeo (is proximum exercitum praesidebat), alarios equites ac levis cohortium mittit
in eos qui praedabundi aut adsumendis auxiliis vagabantur,
ipse robur peditum ad exolvendum obsidium ducit. simulque cuncta prospere acta, caesis populatoribus et dissensione orta apud obsidentis regisque opportuna eruptione et
adventu legionis. neque aciem aut proelium dici decuerit in
quo semermi ac palantes trucidati sunt sine nostro sanguine.
Eodem anno Galliarum civitates ob magnitudinem
aeris alieni rebellionem coeptavere, cuius extimulator acerrimus inter Treviros Iulius Florus, apud Aeduos Iulius
Sacrovir. nobilitas ambobus et maiorum bona facta eoque
Romana civitas olim data, cum id rarum nec nisi virtuti
pretium esset. ii secretis conloquiis, ferocissimo quoque
adsumpto aut quibus ob egestatem ac metum ex flagitiis
maxima peccandi necessitudo, componunt Florus Belgas,
Sacrovir propiores Gallos concire. igitur per conciliabula
et coetus seditiosa disserebant de continuatione tributorum,
gravitate faenoris, saevitia ac superbia praesidentium, et discordare militem audito Germanici exitio. egregium resumendae libertati tempus, si ipsi florentes quam inops Italia,
quam inbellis urbana plebes, nihil validum in exercitibus nisi
quod externum, cogitarent.
Haud ferme ulla civitas intacta seminibus eius motus
fuit: sed erupere primi Andecavi ac Turoni. quorum Andecavos Acilius Aviola legatus excita cohorte quae Lugduni
praesidium agitabat coercuit. Turoni legionario milite quem
Visellius Varro inferioris Germaniae legatus miserat oppressi
eodem Aviola duce et quibusdam Galliarum primoribus, qui
tulere auxilium quo dissimularent defectionem magisque in
tempore efferrent. spectatus et Sacrovir intecto capite pugnam pro Romanis ciens ostentandae, ut ferebat, virtutis: sed
captivi ne incesseretur telis adgnoscendum se praebuisse
arguebant. consultus super eo Tiberius aspernatus est indicium aluitque dubitatione bellum.
Interim Florus insistere destinatis, pellicere alam
equitum, quae conscripta e Treviris militia disciplinaque
nostra habebatur, ut caesis negotiatoribus Romanis bellum
inciperet; paucique equitum corrupti, plures in officio mansere. aliud vulgus obaeratorum aut clientium arma cepit;
petebantque saltus quibus nomen Arduenna, cum legiones
utroque ab exercitu, quas Visellius et C. Silius adversis itineribus obiecerant, arcuerunt. praemissusque cum delecta
manu Iulius Indus e civitate eadem, discors Floro et ob id
navandae operae avidior, inconditam multitudinem adhuc disiecit. Florus incertis latebris victores frustratus, postremo
visis militibus, qui effugia insederant, sua manu cecidit. isque
Trevirici tumultus finis.
Apud Aeduos maior moles exorta quanto civitas
opulentior et comprimendi procul praesidium. Augustodunum caput gentis armatis cohortibus Sacrovir occupaverat
ut
nobilissimam Galliarum subolem, liberalibus studiis ibi
operatam, et eo pignore parentes propinquosque eorum adiungeret; simul arma occulte fabricata iuventuti dispertit.
quadraginta milia fuere, quinta sui parte legionariis armis,
ceteri cum venabulis et cultris quaeque alia venantibus
tela sunt. adduntur e servitiis gladiaturae destinati quibus more gentico continuum ferri tegimen: cruppellarios
vocant, inferendis ictibus inhabilis, accipiendis impenetrabilis. augebantur eae copiae vicinarum civitatum ut nondum aperta consensione, ita viritim promptis studiis, et certamine ducum Romanorum, quos inter ambigebatur utroque
bellum sibi poscente. mox Varro invalidus senecta vigenti
Silio concessit.
At Romae non Treviros modo et Aeduos sed quattuor et sexaginta Galliarum civitates descivisse, adsumptos
in societatem Germanos, dubias Hispanias, cuncta, ut mos
famae, in maius credita. optumus quisque rei publicae cura
maerebat: multi odio praesentium et cupidine mutationis suis
quoque periculis laetabantur increpabantque Tiberium quod
in tanto rerum motu libellis accusatorum insumeret operam.
an Sacrovirum maiestatis crimine reum in senatu fore?
extitisse tandem viros qui cruentas epistulas armis cohiberent. miseram pacem vel bello bene mutari. tanto impensius
in securitatem compositus, neque loco neque vultu mutato,
sed ut solitum per illos dies egit, altitudine animi, an compererat modica esse et vulgatis leviora.
Interim Silius cum legionibus duabus incedens praemissa auxiliari manu vastat Sequanorum pagos qui finium
extremi et Aeduis contermini sociique in armis erant. mox
Augustodunum petit propero agmine, certantibus inter se
signiferis, fremente etiam gregario milite, ne suetam requiem,
ne spatia noctium opperiretur: viderent modo adversos et
aspicerentur; id satis ad victoriam. duodecimum apud lapidem Sacrovir copiaeque patentibus locis apparuere. in fronte
statuerat ferratos, in cornibus cohortis, a tergo semermos.
ipse inter primores equo insigni adire, memorare veteres
Gallorum glorias quaeque Romanis adversa intulissent; quam
decora victoribus libertas, quanto intolerantior servitus iterum victis.
Non diu haec nec apud laetos: etenim propinquabat
legionum acies, inconditique ac militiae nescii oppidani neque oculis neque auribus satis competebant. contra Silius,
etsi praesumpta spes hortandi causas exemerat, clamitabat
tamen pudendum ipsis quod Germaniarum victores adversum
Gallos tamquam in hostem ducerentur. 'una nuper cohors
rebellem Turonum, una ala Trevirum, paucae huius ipsius
exercitus turmae profligavere Sequanos. quanto pecunia
dites et voluptatibus opulentos tanto magis imbellis Aeduos
evincite et fugientibus consulite.' ingens ad ea clamor et circumfudit eques frontemque pedites invasere, nec cunctatum
apud latera. paulum morae attulere ferrati, restantibus lamminis adversum pila et gladios; set miles correptis securibus
et dolabris, ut si murum perrumperet, caedere tegmina et
corpora; quidam trudibus aut furcis inertem molem prosternere, iacentesque nullo ad resurgendum nisu quasi exanimes
linquebantur. Sacrovir primo Augustodunum, dein metu deditionis in villam propinquam cum fidissimis pergit. illic sua
manu, reliqui mutuis ictibus occidere: incensa super villa
omnis cremavit.
Tum demum Tiberius ortum patratumque bellum senatu scripsit; neque dempsit aut addidit vero, sed fide ac
virtute legatos, se consiliis superfuisse. simul causas cur
non ipse, non Drusus profecti ad id bellum forent, adiunxit,
magnitudinem imperii extollens, neque decorum principibus,
si una alterave civitas turbet
omissa urbe, unde in omnia
regimen. nunc quia non metu ducatur iturum ut praesentia spectaret componeretque. decrevere patres vota pro
reditu eius supplicationesque et alia decora. solus Dolabella
Cornelius dum antire ceteros parat absurdam in adulationem progressus, censuit ut ovans e Campania urbem introiret.
igitur secutae Caesaris litterae quibus se non tam vacuum
gloria praedicabat ut post ferocissimas gentis perdomitas,
tot receptos in iuventa aut spretos triumphos, iam senior
peregrinationis suburbanae inane praemium peteret.
Sub idem tempus ut mors Sulpicii Quirini publicis
exequiis frequentaretur petivit a senatu. nihil ad veterem
et patriciam Sulpiciorum familiam Quirinius pertinuit, ortus
apud municipium Lanuvium: sed impiger militiae et acribus
ministeriis consulatum sub divo Augusto, mox expugnatis
per Ciliciam Homonadensium castellis insignia triumphi
adeptus, datusque rector G. Caesari Armeniam optinenti.
Tiberium quoque Rhodi agentem coluerat: quod tunc patefecit in senatu, laudatis in se officiis et incusato M. Lollio,
quem auctorem Gaio Caesari pravitatis et discordiarum
arguebat. sed ceteris haud laeta memoria Quirini erat ob
intenta, ut memoravi, Lepidae pericula sordidamque et
praepotentem senectam.
Fine anni Clutorium Priscum equitem Romanum, post
celebre carmen quo Germanici suprema defleverat, pecunia
donatum a Caesare, corripuit delator, obiectans aegro Druso
composuisse quod, si extinctus foret, maiore praemio vulgaretur. id Clutorius in domo P. Petronii socru eius Vitellia
coram multisque inlustribus feminis per vaniloquentiam legerat. ut delator extitit, ceteris ad dicendum testimonium
exterritis, sola Vitellia nihil se audivisse adseveravit. sed
arguentibus ad perniciem plus fidei fuit, sententiaque
Haterii Agrippae consulis designati indictum reo ultimum
supplicium.
Contra M'. Lepidus in hunc modum exorsus est: 'si,
patres conscripti, unum id spectamus, quam nefaria voce
Clutorius Priscus mentem suam et auris hominum polluerit,
neque carcer neque laqueus, ne serviles quidem cruciatus
in eum suffecerint. sin flagitia et facinora sine modo sunt,
suppliciis ac remediis principis moderatio maiorumque et
vestra exempla temperant et vana a scelestis, dicta a maleficiis differunt, est locus sententiae per quam neque huic delictum impune sit et nos clementiae simul ac severitatis non
paeniteat. saepe audivi principem nostrum conquerentem
si quis sumpta morte misericordiam eius praevenisset. vita
Clutorii in integro est, qui neque servatus in periculum rei
publicae neque interfectus in exemplum ibit. studia illi ut
plena vaecordiae, ita inania et fluxa sunt; nec quicquam
grave ac serium ex eo metuas qui suorum ipse flagitiorum
proditor non virorum animis sed muliercularum adrepit.
cedat tamen urbe et bonis amissis aqua et igni arceatur:
quod perinde censeo ac si lege maiestatis teneretur.'
Solus Lepido Rubellius Blandus e consularibus adsensit: ceteri sententiam Agrippae secuti, ductusque in
carcerem Priscus ac statim exanimatus. id Tiberius solitis
sibi ambagibus apud senatum incusavit, cum extolleret
pietatem quamvis modicas principis iniurias acriter ulciscentium, deprecaretur tam praecipitis verborum poenas,
laudaret Lepidum neque Agrippam argueret. igitur factum
senatus consultum ne decreta patrum ante diem
decimum
ad aerarium deferrentur idque vitae spatium damnatis prorogaretur. sed non senatui libertas ad paenitendum erat
neque Tiberius interiectu temporis mitigabatur.
C. Sulpicius D. Haterius consules sequuntur, inturbidus externis rebus annus, domi suspecta severitate
adversum luxum qui immensum proruperat ad cuncta quis
pecunia prodigitur. sed alia sumptuum quamvis graviora
dissimulatis plerumque pretiis occultabantur; ventris et
ganeae paratus adsiduis sermonibus vulgati fecerant curam
ne princeps antiquae parsimoniae durius adverteret. nam
incipiente C. Bibulo ceteri quoque aediles disseruerant,
sperni sumptuariam legem vetitaque utensilium pretia augeri
in dies nec mediocribus remediis sisti posse, et consulti
patres integrum id negotium ad principem distulerant. sed
Tiberius saepe apud se pensitato an coerceri tam profusae
cupidines possent, num coercitio plus damni in rem publicam
ferret, quam indecorum adtrectare quod non obtineret vel
retentum ignominiam et infamiam virorum inlustrium posceret, postremo litteras ad senatum composuit quarum
sententia in hunc modum fuit.
'Ceteris forsitan in rebus, patres conscripti, magis
expediat me coram interrogari et dicere quid e re publica
censeam: in hac relatione subtrahi oculos meos melius fuit,
ne, denotantibus vobis ora ac metum singulorum qui pudendi luxus arguerentur, ipse etiam viderem eos ac velut
deprenderem. quod si mecum ante viri strenui, aediles,
consilium habuissent, nescio an suasurus fuerim omittere
potius praevalida et adulta vitia quam hoc adsequi, ut
palam fieret quibus flagitiis impares essemus. sed illi
quidem officio functi sunt, ut ceteros quoque magistratus
sua munia implere velim: mihi autem neque honestum
silere neque proloqui expeditum, quia non aedilis aut praetoris aut consulis partis sustineo. maius aliquid et excelsius
a principe postulatur; et cum recte factorum sibi quisque
gratiam trahant, unius invidia ab omnibus peccatur. quid
enim primum prohibere et priscum ad morem recidere
adgrediar? villarumne infinita spatia? familiarum numerum
et nationes? argenti et auri pondus? aeris tabularumque
miracula? promiscas viris et feminis vestis atque illa
feminarum propria, quis lapidum causa pecuniae nostrae
ad externas aut hostilis gentis transferuntur?
'Nec ignoro in conviviis et circulis incusari ista et
modum posci: set si quis legem sanciat, poenas indicat,
idem illi civitatem verti, splendidissimo cuique exitium
parari, neminem criminis expertem clamitabunt. atqui ne
corporis quidem morbos veteres et diu auctos nisi per dura
et aspera coerceas: corruptus simul et corruptor, aeger et
flagrans animus haud levioribus remediis restinguendus est
quam libidinibus ardescit. tot a maioribus repertae leges,
tot quas divus Augustus tulit, illae oblivione, hae, quod
flagitiosius est, contemptu abolitae securiorem luxum fecere.
nam si velis quod nondum vetitum est, timeas ne vetere:
at si prohibita impune transcenderis, neque metus ultra
neque pudor est. cur ergo olim parsimonia pollebat? quia
sibi quisque moderabatur, quia unius urbis cives eramus;
ne inritamenta quidem eadem intra Italiam dominantibus.
externis victoriis aliena, civilibus etiam nostra consumere
didicimus. quantulum istud est de quo aediles admonent!
quam, si cetera respicias, in levi habendum! at hercule
nemo refert quod Italia externae opis indiget, quod vita
populi Romani per incerta maris et tempestatum cotidie
volvitur. ac nisi provinciarum copiae et dominis et servitiis
et agris subvenerint, nostra nos scilicet nemora nostraeque
villae tuebuntur. hanc, patres conscripti, curam sustinet
princeps; haec omissa funditus rem publicam trahet. reliquis intra animum medendum est: nos pudor, pauperes
necessitas, divites satias in melius mutet. aut si quis ex
magistratibus tantam industriam ac severitatem pollicetur
ut ire obviam queat, hunc ego et laudo et exonerari laborum
meorum partem fateor: sin accusare vitia volunt, dein, cum
gloriam eius rei adepti sunt, simultates faciunt ac mihi
relinquunt, credite, patres conscripti, me quoque non esse
offensionum avidum; quas cum gravis et plerumque iniquas
pro re publica suscipiam, inanis et inritas neque mihi aut
vobis usui futuras iure deprecor.'
Auditis Caesaris litteris remissa aedilibus talis cura;
luxusque mensae a fine Actiaci belli ad ea arma quis
Servius Galba rerum adeptus est per annos centum pro-
fusis sumptibus exerciti paulatim exolevere. causas eius
mutationis quaerere libet. dites olim familiae nobilium
aut claritudine insignes studio magnificentiae prolabebantur.
nam etiam tum plebem socios regna colere et coli licitum;
ut quisque opibus domo paratu speciosus per nomen et
clientelas inlustrior habebatur. postquam caedibus saevitum et magnitudo famae exitio erat, ceteri ad sapientiora
convertere. simul novi homines e municipiis et coloniis
atque etiam provinciis in senatum crebro adsumpti domesticam parsimoniam intulerunt, et quamquam fortuna
vel industria plerique pecuniosam ad senectam pervenirent,
mansit tamen prior animus. sed praecipuus adstricti moris
auctor Vespasianus fuit, antiquo ipse cultu victuque. obsequium inde in principem et aemulandi amor validior
quam poena ex legibus et metus. nisi forte rebus cunctis
inest quidam velut orbis, ut quem ad modum temporum
vices ita morum vertantur; nec omnia apud priores meliora,
sed nostra quoque aetas multa laudis et artium imitanda
posteris tulit. verum haec nobis
in
maiores certamina ex
honesto maneant.
Tiberius, fama moderationis parta quod ingruentis
accusatores represserat, mittit litteras ad senatum quis
potestatem tribuniciam Druso petebat. id summi fastigii
vocabulum Augustus repperit, ne regis aut dictatoris nomen
adsumeret ac tamen appellatione aliqua cetera imperia
praemineret. Marcum deinde Agrippam socium eius potestatis, quo defuncto Tiberium Neronem delegit ne successor in incerto foret. sic cohiberi pravas aliorum spes
rebatur; simul modestiae Neronis et suae magnitudini
fidebat. quo tunc exemplo Tiberius Drusum summae rei
admovit, cum incolumi Germanico integrum inter duos
iudicium tenuisset. sed principio litterarum veneratus deos
ut consilia sua rei publicae prosperarent, modica de moribus
adulescentis neque in falsum aucta rettulit. esse illi coniugem et tres liberos eamque aetatem qua ipse quondam
a divo Augusto ad capessendum hoc munus vocatus sit.
neque nunc propere sed per octo annos capto experimento,
compressis seditionibus, compositis bellis, triumphalem et
bis consulem noti laboris participem sumi.
Praeceperant animis orationem patres quo quaesitior
adulatio fuit. nec tamen repertum nisi ut effigies principum,
aras deum, templa et arcus aliaque solita censerent, nisi
quod M. Silanus ex contumelia consulatus honorem principibus petivit dixitque pro sententia ut publicis privatisve
monimentis ad memoriam temporum non consulum nomina
praescriberentur, sed eorum qui tribuniciam potestatem
gererent. at Q. Haterius cum eius diei senatus consulta
aureis litteris figenda in curia censuisset deridiculo fuit
senex foedissimae adulationis tantum infamia usurus.
Inter quae provincia Africa Iunio Blaeso prorogata,
Servius Maluginensis flamen Dialis ut Asiam sorte haberet
postulavit, frustra vulgatum dictitans non licere Dialibus
egredi Italia neque aliud ius suum quam Martialium Quirinaliumque flaminum: porro, si hi duxissent provincias, cur
Dialibus id vetitum? nulla de eo populi scita, non in
libris caerimoniarum reperiri. saepe pontifices Dialia sacra
fecisse si flamen valetudine aut munere publico impediretur. quinque et septuaginta annis post Cornelii Merulae
caedem neminem suffectum neque tamen cessavisse religiones. quod si per tot annos possit non creari nullo
sacrorum damno, quanto facilius afuturum ad unius anni
proconsulare imperium? privatis olim simultatibus effectum
ut a pontificibus maximis ire in provincias prohiberentur:
nunc deum munere summum pontificum etiam summum
hominum esse, non aemulationi, non odio aut privatis adfectionibus obnoxium.
Adversus quae cum augur Lentulus aliique varie
dissererent, eo decursum est ut pontificis maximi sententiam opperirentur. Tiberius dilata notione de iure flaminis
decretas ob tribuniciam Drusi potestatem caerimonias temperavit, nominatim arguens insolentiam sententiae aureasque litteras contra patrium morem. recitatae et Drusi
epistulae quamquam ad modestiam flexae pro superbissimis accipiuntur. huc decidisse cuncta ut ne iuvenis
quidem tanto honore accepto adiret urbis deos, ingrederetur senatum, auspicia saltem gentile apud solum inciperet.
bellum scilicet aut diverso terrarum distineri, litora et lacus
Campaniae cum maxime peragrantem. sic imbui rectorem
generis humani, id primum e paternis consiliis discere.
sane gravaretur aspectum civium senex imperator fessamque
aetatem et actos labores praetenderet: Druso quod nisi ex
adrogantia impedimentum?
Sed Tiberius, vim principatus sibi firmans, imaginem antiquitatis senatui praebebat postulata provinciarum
ad disquisitionem patrum mittendo. crebrescebat enim
Graecas per urbes licentia atque impunitas asyla statuendi;
complebantur templa pessimis servitiorum; eodem subsidio obaerati adversum creditores suspectique capitalium
criminum receptabantur, nec ullum satis validum imperium erat coercendis seditionibus populi flagitia hominum
ut caerimonias deum protegentis. igitur placitum ut mitterent civitates iura atque legatos. et quaedam quod falso
usurpaverant sponte omisere; multae vetustis superstitioni-
bus aut meritis in populum Romanum fidebant. magnaque
eius diei species fuit quo senatus maiorum beneficia, sociorum pacta, regum etiam qui ante vim Romanam valuerant
decreta ipsorumque numinum religiones introspexit, libero,
ut quondam, quid firmaret mutaretve.
Primi omnium Ephesii adiere, memorantes non, ut
vulgus crederet, Dianam atque Apollinem Delo genitos:
esse apud se Cenchreum amnem, lucum Ortygiam, ubi
Latonam partu gravidam et oleae, quae tum etiam maneat,
adnisam edidisse ea numina, deorumque monitu sacratum
nemus, atque ipsum illic Apollinem post interfectos Cyclopas Iovis iram vitavisse. mox Liberum patrem, bello
victorem, supplicibus Amazonum quae aram insiderant
ignovisse. auctam hinc concessu Herculis, cum Lydia
poteretur, caerimoniam templo neque Persarum dicione
deminutum ius; post Macedonas, dein nos servavisse.
Proximi hos Magnetes L. Scipionis et L. Sullae
constitutis nitebantur, quorum ille Antiocho, hic Mithridate pulsis fidem atque virtutem Magnetum decoravere,
uti Dianae Leucophrynae perfugium inviolabile foret.
Aphrodisienses posthac et Stratonicenses dictatoris Caesaris ob vetusta in partis merita et recens divi Augusti
decretum adtulere, laudati quod Parthorum inruptionem
nihil mutata in populum Romanum constantia pertulissent.
sed Aphrodisiensium civitas Veneris, Stratonicensium Iovis
et Triviae religionem tuebantur. altius Hierocaesarienses
exposuere, Persicam apud se Dianam, delubrum rege Cyro
dicatum; et memorabantur Perpennae, Isaurici multaque
alia imperatorum nomina qui non modo templo sed duobus
milibus passuum eandem sanctitatem tribuerant. exim Cy-
prii tribus
de
delubris, quorum vetustissimum Paphiae Veneri
auctor Ae+rias, post filius eius Amathus Veneri Amathusiae
et Iovi Salaminio Teucer, Telamonis patris ira profugus,
posuissent.
Auditae aliarum quoque civitatium legationes. quorum copia fessi patres, et quia studiis certabatur, consulibus
permisere ut perspecto iure, et si qua iniquitas involveretur, rem integram rursum ad senatum referrent. consules
super eas civitates quas memoravi apud Pergamum Aesculapii compertum asylum rettulerunt: ceteros obscuris ob
vetustatem initiis niti. nam Zmyrnaeos oraculum Apollinis, cuius imperio Stratonicidi Veneri templum dicaverint,
Tenios eiusdem carmen referre, quo sacrare Neptuni effigiem
aedemque iussi sint. propiora Sardianos: Alexandri victoris
id donum. neque minus Milesios Dareo rege niti; set cultus
numinum utrisque Dianam aut Apollinem venerandi. petere
et Cretenses simulacro divi Augusti. factaque senatus consulta quis multo cum honore modus tamen praescribebatur,
iussique ipsis in templis figere aera sacrandam ad memoriam, neu specie religionis in ambitionem delaberentur.
Sub idem tempus Iuliae Augustae valetudo atrox
necessitudinem principi fecit festinati in urbem reditus, sincera adhuc inter matrem filiumque concordia sive occultis
odiis. neque enim multo ante, cum haud procul theatro
Marcelli effigiem divo Augusto Iulia dicaret, Tiberi nomen
suo postscripserat, idque ille credebatur ut inferius maiestate
principis gravi et dissimulata offensione abdidisse. set
tum supplicia dis ludique magni ab senatu decernuntur,
quos pontifices et augures et quindecimviri septemviris
simul et sodalibus Augustalibus ederent. censuerat L. Apro-
nius ut fetiales quoque iis ludis praesiderent. contra dixit
Caesar, distincto sacerdotiorum iure et repetitis exemplis:
neque enim umquam fetialibus hoc maiestatis fuisse. ideo
Augustalis adiectos quia proprium eius domus sacerdotium
esset pro qua vota persolverentur.
Exequi sententias haud institui nisi insignis per
honestum aut notabili dedecore, quod praecipuum munus
annalium reor ne virtutes sileantur utque pravis dictis
factisque ex posteritate et infamia metus sit. ceterum
tempora illa adeo infecta et adulatione sordida fuere ut
non modo primores civitatis, quibus claritudo sua obsequiis
protegenda erat, sed omnes consulares, magna pars eorum
qui praetura functi multique etiam pedarii senatores certatim exsurgerent foedaque et nimia censerent. memoriae
proditur Tiberium, quoties curia egrederetur, Graecis verbis
in hunc modum eloqui solitum 'o homines ad servitutem
paratos!' scilicet etiam illum qui libertatem publicam nollet
tam proiectae servientium patientiae taedebat.
Paulatim dehinc ab indecoris ad infesta transgrediebantur. C. Silanum pro consule Asiae repetundarum a
sociis postulatum Mamercus Scaurus e consularibus, Iunius
Otho praetor, Bruttedius Niger aedilis simul corripiunt
obiectantque violatum Augusti numen, spretam Tiberii
maiestatem, Mamercus antiqua exempla iaciens, L. Cottam
a Scipione Africano, Servium Galbam a Catone censorio,
P. Rutilium a M. Scauro accusatos. videlicet Scipio et
Cato talia ulciscebantur aut ille Scaurus, quem proavum
suum obprobrium maiorum Mamercus infami opera dehonestabat. Iunio Othoni litterarium ludum exercere vetus
ars fuit: mox Seiani potentia senator obscura initia impudentibus ausis propolluebat. Bruttedium artibus honestis
copiosum et, si rectum iter pergeret, ad clarissima quaeque
iturum festinatio extimulabat, dum aequalis, dein superiores, postremo suasmet ipse spes antire parat: quod
multos etiam bonos pessum dedit, qui spretis quae tarda
cum securitate praematura vel cum exitio properant.
Auxere numerum accusatorum Gellius Publicola et
M. Paconius, ille quaestor Silani, hic legatus. nec dubium
habebatur saevitiae captarumque pecuniarum teneri reum:
sed multa adgerebantur etiam insontibus periculosa, cum
super tot senatores adversos facundissimis totius Asiae
eoque ad accusandum delectis responderet solus et orandi
nescius, proprio in metu qui exercitam quoque eloquentiam debilitat, non temperante Tiberio quin premeret voce
vultu, eo quod ipse creberrime interrogabat, neque refellere
aut eludere dabatur, ac saepe etiam confitendum erat ne
frustra quaesivisset. servos quoque Silani ut tormentis
interrogarentur actor publicus mancipio acceperat. et ne
quis necessariorum iuvaret periclitantem maiestatis crimina
subdebantur, vinclum et necessitas silendi. igitur petito
paucorum dierum interiectu defensionem sui deseruit, ausis
ad Caesarem codicillis quibus invidiam et preces miscuerat.
Tiberius quae in Silanum parabat quo excusatius
sub exemplo acciperentur, libellos divi Augusti de Voleso
Messala eiusdem Asiae pro consule factumque in eum
senatus consultum recitari iubet. tum L. Pisonem sententiam rogat. ille multum de clementia principis praefatus
aqua atque igni Silano interdicendum censuit ipsumque in
insulam Gyarum relegandum. eadem ceteri, nisi quod
Cn. Lentulus separanda Silani materna bona, quippe Atia
parente geniti, reddendaque filio dixit, adnuente Tiberio.
At Cornelius Dolabella dum adulationem longius
sequitur increpitis C. Silani moribus addidit ne quis vita
probrosus et opertus infamia provinciam sortiretur, idque
princeps diiudicaret. nam a legibus delicta puniri: quanto
fore mitius in ipsos, melius in socios, provideri ne peccaretur? adversum quae disseruit Caesar: non quidem sibi
ignara quae de Silano vulgabantur, sed non ex rumore
statuendum. multos in provinciis contra quam spes aut
metus de illis fuerit egisse: excitari quosdam ad meliora
magnitudine rerum, hebescere alios. neque posse principem sua scientia cuncta complecti neque expedire ut ambitione aliena trahatur. ideo leges in facta constitui quia
futura in incerto sint. sic a maioribus institutum ut, si
antissent delicta, poenae sequerentur. ne verterent sapienter reperta et semper placita: satis onerum principibus,
satis etiam potentiae. minui iura quotiens gliscat potestas,
nec utendum imperio ubi legibus agi possit. quanto rarior
apud Tiberium popularitas tanto laetioribus animis accepta.
atque ille prudens moderandi, si propria ira non impelleretur, addidit insulam Gyarum immitem et sine cultu hominum esse: darent Iuniae familiae et viro quondam ordinis
eiusdem ut Cythnum potius concederet. id sororem quoque Silani Torquatam, priscae sanctimoniae virginem, expetere. in hanc sententiam facta discessio.
Post auditi Cyrenenses et accusante Anchario Prisco
Caesius Cordus repetundarum damnatur. L. Ennium equitem Romanum, maiestatis postulatum quod effigiem principis
promiscum ad usum argenti vertisset, recipi Caesar inter reos
vetuit, palam aspernante Ateio Capitone quasi per libertatem. non enim debere eripi patribus vim statuendi neque
tantum maleficium impune habendum. sane lentus in suo
dolore esset: rei publicae iniurias ne largiretur. intellexit
haec Tiberius, ut erant magis quam ut dicebantur, perstititque intercedere. Capito insignitior infamia fuit quod humani
divinique iuris sciens egregium publicum et bonas domi artes
dehonestavisset.
Incessit dein religio quonam in templo locandum
foret donum quod pro valetudine Augustae equites Romani
voverant equestri Fortunae: nam etsi delubra eius deae
multa in urbe, nullum tamen tali cognomento erat. repertum
est aedem esse apud Antium quae sic nuncuparetur, cunctasque caerimonias Italicis in oppidis templaque et numinum effigies iuris atque imperii Romani esse. ita donum
apud Antium statuitur. et quoniam de religionibus tractabatur, dilatum nuper responsum adversus Servium Maluginensem flaminem Dialem prompsit Caesar recitavitque decretum
pontificum, quotiens valetudo adversa flaminem Dialem incessisset, ut pontificis maximi arbitrio plus quam binoctium
abesset, dum ne diebus publici sacrificii neu saepius quam
bis eundem in annum; quae principe Augusto constituta
satis ostendebant annuam absentiam et provinciarum administrationem Dialibus non concedi. memorabaturque L.
Metelli pontificis maximi exemplum qui Aulum Postumium
flaminem attinuisset. ita sors Asiae in eum qui consularium
Maluginensi proximus erat conlata.
Isdem diebus Lepidus ab senatu petivit ut basilicam
Pauli, Aemilia monimenta, propria pecunia firmaret ornaretque. erat etiam tum in more publica munificentia; nec Augustus arcuerat Taurum, Philippum, Balbum hostilis exuvias
aut exundantis opes ornatum ad urbis et posterum gloriam
conferre. quo tum exemplo Lepidus, quamquam pecuniae
modicus, avitum decus recoluit. at Pompei theatrum igne
fortuito haustum Caesar extructurum pollicitus est eo quod
nemo e familia restaurando sufficeret, manente tamen nomine
Pompei. simul laudibus Seianum extulit tamquam labore
vigilantiaque eius tanta vis unum intra damnum stetisset; et
censuere patres effigiem Seiano quae apud theatrum Pompei
locaretur. neque multo post Caesar, cum Iunium Blaesum
pro consule Africae triumphi insignibus attolleret, dare id se
dixit honori Seiani, cuius ille avunculus erat. ac tamen res
Blaesi dignae decore tali fuere.
Nam Tacfarinas, quamquam saepius depulsus, reparatis per intima Africae auxiliis huc adrogantiae venerat ut
legatos ad Tiberium mitteret sedemque ultro sibi atque exercitui suo postularet aut bellum inexplicabile minitaretur.
non alias magis sua populique Romani contumelia indoluisse
Caesarem ferunt quam quod desertor et praedo hostium more
ageret. ne Spartaco quidem post tot consularium exercituum cladis inultam Italiam urenti, quamquam Sertorii atque Mithridatis ingentibus bellis labaret res publica, datum
ut pacto in fidem acciperetur; nedum pulcherrimo populi
Romani fastigio latro Tacfarinas pace et concessione agrorum redimeretur. dat negotium Blaeso ceteros quidem ad
spem proliceret arma sine noxa ponendi, ipsius autem ducis
quoquo modo poteretur. et recepti ea venia plerique.
mox adversum artes Tacfarinatis haud dissimili modo belligeratum.
Nam quia ille robore exercitus impar, furandi melior,
pluris per globos incursaret eluderetque et insidias simul
temptaret, tres incessus, totidem agmina parantur. ex quis
Cornelius Scipio legatus praefuit qua praedatio in Leptitanos
et suffugia Garamantum; alio latere, ne Cirtensium pagi
impune traherentur, propriam manum Blaesus filius duxit:
medio cum delectis, castella et munitiones idoneis locis imponens, dux ipse arta et infensa hostibus cuncta fecerat,
quia, quoquo inclinarent, pars aliqua militis Romani in ore,
in latere et saepe a tergo erat; multique eo modo caesi aut
circumventi. tunc tripertitum exercitum pluris in manus
dispergit praeponitque centuriones virtutis expertae. nec,
ut mos fuerat, acta aestate retrahit copias aut in hibernaculis
veteris provinciae componit, sed ut in limine belli dispositis
castellis per expeditos et solitudinum gnaros mutantem mapalia Tacfarinatem proturbabat, donec fratre eius capto regressus est, properantius tamen quam ex utilitate sociorum,
relictis per quos resurgeret bellum. sed Tiberius pro confecto interpretatus id quoque Blaeso tribuit ut imperator a
legionibus salutaretur, prisco erga duces honore qui bene
gesta re publica gaudio et impetu victoris exercitus conclamabantur; erantque plures simul imperatores nec super
ceterorum aequalitatem. concessit quibusdam et Augustus
id vocabulum ac tunc Tiberius Blaeso postremum.
Obiere eo anno viri inlustres Asinius Saloninus, Marco
Agrippa et Pollione Asinio avis, fratre Druso insignis Caesarique progener destinatus, et Capito Ateius, de quo memoravi, principem in civitate locum studiis civilibus adsecutus, sed avo centurione Sullano, patre praetorio. consulatum ei adceleraverat Augustus ut Labeonem Antistium isdem
artibus praecellentem dignatione eius magistratus antiret.
namque illa aetas duo pacis decora simul tulit: sed Labeo
incorrupta libertate et ob id fama celebratior, Capitonis obsequium dominantibus magis probabatur. illi quod praeturam intra stetit commendatio ex iniuria, huic quod consulatum adeptus est odium ex invidia oriebatur.
Et Iunia sexagesimo quarto post Philippensem aciem
anno supremum diem explevit, Catone avunculo genita,
C. Cassii uxor, M. Bruti soror. testamentum eius multo
apud vulgum rumore fuit, quia in magnis opibus cum ferme
cunctos proceres cum honore nominavisset Caesarem omisit. quod civiliter acceptum neque prohibuit quo minus
laudatione pro rostris ceterisque sollemnibus funus cohonestaretur. viginti clarissimarum familiarum imagines antelatae
sunt, Manlii, Quinctii aliaque eiusdem nobilitatis nomina.
sed praefulgebant Cassius atque Brutus eo ipso quod effigies
eorum non visebantur.